De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  2. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  3. denique materies si rerum nulla fuisset
  4. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  5. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  6. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  7. clara accendisset saevi certamina belli
  8. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  9. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  10. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  11. non ita uti corpus per se constare neque esse
  12. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  13. sed magis ut merito possis eventa vocare
  14. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  15. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  16. partim concilio quae constant principiorum.
  17. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  18. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  19. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  20. in rebus solido reperiri corpore posse.
  21. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  22. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  23. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  24. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  25. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  26. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  27. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  28. sensimus infuso lympharum rore superne.
  29. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  30. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  31. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  32. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  33. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  34. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  35. Principio quoniam duplex natura duarum
  36. dissimilis rerum longe constare repertast,
  37. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  38. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  39. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  40. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  41. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  42. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  43. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  44. materiem circum solidam constare necessest;
  45. nec res ulla potest vera ratione probari
  46. corpore inane suo celare atque intus habere,
  47. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  48. id porro nihil esse potest nisi materiai
  49. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  50. materies igitur, solido quae corpore constat,
  51. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  52. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  53. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  54. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  55. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  56. alternis igitur ni mirum corpus inani
  57. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  58. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  59. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  60. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  61. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  62. nec ratione queunt alia temptata labare;
  63. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  64. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  65. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  66. nec capere umorem neque item manabile frigus
  67. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  68. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  69. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  70. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  71. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  72. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  73. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  74. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  75. at quoniam supra docui nil posse creari
  76. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  77. esse inmortali primordia corpore debent,
  78. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,