De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  2. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  3. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  4. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  5. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  6. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  7. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  8. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  9. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  10. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  11. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  12. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  13. denique materies si rerum nulla fuisset
  14. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  15. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  16. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  17. clara accendisset saevi certamina belli
  18. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  19. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  20. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  21. non ita uti corpus per se constare neque esse
  22. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  23. sed magis ut merito possis eventa vocare
  24. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  25. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  26. partim concilio quae constant principiorum.
  27. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  28. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  29. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  30. in rebus solido reperiri corpore posse.
  31. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  32. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  33. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  34. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  35. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  36. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  37. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  38. sensimus infuso lympharum rore superne.
  39. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  40. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  41. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  42. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  43. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  44. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  45. Principio quoniam duplex natura duarum
  46. dissimilis rerum longe constare repertast,
  47. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  48. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  49. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  50. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  51. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  52. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  53. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  54. materiem circum solidam constare necessest;
  55. nec res ulla potest vera ratione probari
  56. corpore inane suo celare atque intus habere,
  57. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  58. id porro nihil esse potest nisi materiai
  59. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  60. materies igitur, solido quae corpore constat,
  61. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  62. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  63. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  64. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  65. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  66. alternis igitur ni mirum corpus inani
  67. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  68. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  69. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  70. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  71. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  72. nec ratione queunt alia temptata labare;
  73. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  74. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  75. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  76. nec capere umorem neque item manabile frigus
  77. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  78. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  79. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  80. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  81. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  82. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  83. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  84. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  85. at quoniam supra docui nil posse creari
  86. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  87. esse inmortali primordia corpore debent,
  88. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  89. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  90. sunt igitur solida primordia simplicitate
  91. nec ratione queunt alia servata per aevom
  92. ex infinito iam tempore res reparare.
  93. denique si nullam finem natura parasset
  94. frangendis rebus, iam corpora materiai
  95. usque redacta forent aevo frangente priore,
  96. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  97. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  98. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  99. quam rursus refici; qua propter longa diei
  100. infinita aetas ante acti temporis omnis
  101. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  102. numquam relicuo reparari tempore posset.
  103. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  104. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  105. et finita simul generatim tempora rebus
  106. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  107. Huc accedit uti, solidissima materiai
  108. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  109. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  110. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  111. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  112. at contra si mollia sint primordia rerum,
  113. unde queant validi silices ferrumque creari,
  114. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  115. principio fundamenti natura carebit.
  116. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  117. quorum condenso magis omnia conciliatu
  118. artari possunt validasque ostendere viris.
  119. porro si nullast frangendis reddita finis
  120. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  121. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  122. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  123. at quoniam fragili natura praedita constant,
  124. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  125. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  126. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  127. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  128. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  129. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  130. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  131. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  132. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  133. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  134. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  135. commutari aliqua possent ratione revicta,
  136. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  137. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  138. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  139. nec totiens possent generatim saecla referre
  140. naturam mores victum motusque parentum.
  141. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  142. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  143. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  144. et minima constat natura nec fuit umquam
  145. per se secretum neque post hac esse valebit,
  146. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  147. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  148. agmine condenso naturam corporis explent;
  149. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  150. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  151. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  152. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  153. non ex illorum conventu conciliata,
  154. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  155. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  156. concedit natura reservans semina rebus.
  157. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  158. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  159. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  160. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  161. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  162. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  163. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  164. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  165. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  166. credere posse animum, victus fateare necessest
  167. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  168. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  169. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  170. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  171. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  172. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  173. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  174. non possunt ea quae debet genitalis habere
  175. materies, varios conexus pondera plagas
  176. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  177. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  178. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  179. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  180. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  181. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  182. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  183. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  184. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  185. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  186. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  187. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  188. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  189. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  190. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  191. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  192. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  193. languidior porro disiectis disque supatis.
  194. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  195. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  196. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  197. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  198. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  199. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  200. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  201. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  202. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  203. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  204. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  205. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  206. ut videas non e stipatis partibus esse.
  207. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  208. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  209. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  210. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  211. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  212. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  213. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  214. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  215. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  216. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  217. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  218. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  219. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  220. naturam res et convertunt corpora sese,
  221. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  222. nil referret enim quaedam decedere, abire
  223. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  224. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  225. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  226. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  227. concursus motus ordo positura figurae
  228. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  229. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  230. praeterea rei quae corpora mittere possit
  231. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  232. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  233. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  234. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  235. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  236. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  237. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  238. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  239. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  240. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  241. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  242. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  243. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  244. et velit ardoris naturam linquere solam,
  245. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  246. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.