De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. servitium contra paupertas divitiaeque,
  2. libertas bellum concordia cetera quorum
  3. adventu manet incolumis natura abituque,
  4. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  5. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  6. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  7. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  8. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  9. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  10. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  11. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  12. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  13. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  14. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  15. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  16. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  17. denique materies si rerum nulla fuisset
  18. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  19. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  20. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  21. clara accendisset saevi certamina belli
  22. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  23. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  24. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  25. non ita uti corpus per se constare neque esse
  26. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  27. sed magis ut merito possis eventa vocare
  28. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  29. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  30. partim concilio quae constant principiorum.
  31. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  32. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  33. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  34. in rebus solido reperiri corpore posse.
  35. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  36. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  37. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  38. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  39. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  40. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  41. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  42. sensimus infuso lympharum rore superne.
  43. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  44. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  45. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  46. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  47. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  48. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  49. Principio quoniam duplex natura duarum
  50. dissimilis rerum longe constare repertast,
  51. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  52. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  53. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  54. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  55. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  56. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  57. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  58. materiem circum solidam constare necessest;
  59. nec res ulla potest vera ratione probari
  60. corpore inane suo celare atque intus habere,
  61. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  62. id porro nihil esse potest nisi materiai
  63. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  64. materies igitur, solido quae corpore constat,
  65. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  66. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  67. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  68. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  69. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  70. alternis igitur ni mirum corpus inani
  71. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  72. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,