De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. servitium contra paupertas divitiaeque,
  2. libertas bellum concordia cetera quorum
  3. adventu manet incolumis natura abituque,
  4. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  5. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  6. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  7. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  8. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  9. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  10. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  11. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  12. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  13. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  14. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  15. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  16. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  17. denique materies si rerum nulla fuisset
  18. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  19. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  20. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  21. clara accendisset saevi certamina belli
  22. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  23. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  24. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  25. non ita uti corpus per se constare neque esse
  26. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  27. sed magis ut merito possis eventa vocare
  28. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  29. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  30. partim concilio quae constant principiorum.
  31. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  32. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  33. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  34. in rebus solido reperiri corpore posse.
  35. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  36. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  37. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  38. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,