De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  2. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  3. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  4. discidio potis est seiungi seque gregari,
  5. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  6. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  7. servitium contra paupertas divitiaeque,
  8. libertas bellum concordia cetera quorum
  9. adventu manet incolumis natura abituque,
  10. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  11. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  12. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  13. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  14. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  15. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  16. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  17. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  18. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  19. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  20. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  21. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  22. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  23. denique materies si rerum nulla fuisset
  24. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  25. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  26. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  27. clara accendisset saevi certamina belli
  28. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  29. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  30. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  31. non ita uti corpus per se constare neque esse
  32. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  33. sed magis ut merito possis eventa vocare
  34. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  35. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  36. partim concilio quae constant principiorum.
  37. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  38. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  39. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  40. in rebus solido reperiri corpore posse.
  41. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  42. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  43. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  44. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  45. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  46. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  47. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  48. sensimus infuso lympharum rore superne.
  49. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  50. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  51. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  52. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  53. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  54. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  55. Principio quoniam duplex natura duarum
  56. dissimilis rerum longe constare repertast,