De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  2. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  3. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  4. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  5. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  6. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  7. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  8. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  9. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  10. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  11. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  12. discidio potis est seiungi seque gregari,
  13. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  14. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  15. servitium contra paupertas divitiaeque,
  16. libertas bellum concordia cetera quorum
  17. adventu manet incolumis natura abituque,
  18. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  19. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  20. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  21. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  22. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  23. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  24. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  25. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  26. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  27. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  28. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  29. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  30. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  31. denique materies si rerum nulla fuisset
  32. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  33. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  34. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  35. clara accendisset saevi certamina belli
  36. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  37. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  38. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  39. non ita uti corpus per se constare neque esse
  40. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  41. sed magis ut merito possis eventa vocare
  42. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  43. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  44. partim concilio quae constant principiorum.
  45. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  46. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  47. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  48. in rebus solido reperiri corpore posse.
  49. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  50. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  51. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  52. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  53. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  54. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  55. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  56. sensimus infuso lympharum rore superne.
  57. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  58. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  59. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  60. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  61. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  62. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  63. Principio quoniam duplex natura duarum
  64. dissimilis rerum longe constare repertast,
  65. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  66. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  67. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  68. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  69. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  70. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  71. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  72. materiem circum solidam constare necessest;
  73. nec res ulla potest vera ratione probari
  74. corpore inane suo celare atque intus habere,
  75. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  76. id porro nihil esse potest nisi materiai
  77. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  78. materies igitur, solido quae corpore constat,
  79. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  80. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  81. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  82. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  83. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  84. alternis igitur ni mirum corpus inani
  85. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  86. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  87. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  88. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  89. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  90. nec ratione queunt alia temptata labare;
  91. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  92. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  93. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  94. nec capere umorem neque item manabile frigus
  95. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  96. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  97. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  98. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  99. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  100. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  101. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  102. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  103. at quoniam supra docui nil posse creari
  104. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  105. esse inmortali primordia corpore debent,
  106. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  107. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  108. sunt igitur solida primordia simplicitate
  109. nec ratione queunt alia servata per aevom
  110. ex infinito iam tempore res reparare.