De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  2. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  3. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  4. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  5. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  6. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  7. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  8. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  9. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  10. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  11. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  12. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  13. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  14. rem prohibere queat per se transire meantem,
  15. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  16. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  17. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  18. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  19. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  20. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  21. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  22. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  23. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  24. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  25. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  26. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  27. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  28. discidio potis est seiungi seque gregari,
  29. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  30. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  31. servitium contra paupertas divitiaeque,
  32. libertas bellum concordia cetera quorum
  33. adventu manet incolumis natura abituque,
  34. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  35. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  36. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  37. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  38. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  39. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  40. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  41. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  42. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  43. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  44. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  45. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  46. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  47. denique materies si rerum nulla fuisset
  48. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  49. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  50. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  51. clara accendisset saevi certamina belli
  52. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  53. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  54. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  55. non ita uti corpus per se constare neque esse
  56. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  57. sed magis ut merito possis eventa vocare
  58. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  59. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  60. partim concilio quae constant principiorum.
  61. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  62. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  63. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  64. in rebus solido reperiri corpore posse.
  65. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  66. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  67. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  68. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  69. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  70. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  71. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  72. sensimus infuso lympharum rore superne.
  73. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  74. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  75. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  76. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  77. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  78. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  79. Principio quoniam duplex natura duarum
  80. dissimilis rerum longe constare repertast,
  81. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  82. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  83. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  84. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  85. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  86. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  87. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  88. materiem circum solidam constare necessest;
  89. nec res ulla potest vera ratione probari
  90. corpore inane suo celare atque intus habere,
  91. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  92. id porro nihil esse potest nisi materiai
  93. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  94. materies igitur, solido quae corpore constat,
  95. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  96. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  97. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  98. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  99. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  100. alternis igitur ni mirum corpus inani
  101. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  102. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  103. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  104. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  105. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  106. nec ratione queunt alia temptata labare;