De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  2. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  3. argumentorum sit copia missa per auris.
  4. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  5. omnis ut est igitur per se natura duabus
  6. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  7. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  8. corpus enim per se communis dedicat esse
  9. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  10. haut erit occultis de rebus quo referentes
  11. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  12. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  13. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  14. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  15. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  16. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  17. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  18. quod quasi tertia sit numero natura reperta.