De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  2. multaque praeterea tibi possum commemorando
  3. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  4. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  5. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  6. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  7. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  8. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  9. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  10. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  11. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  12. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  13. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  14. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  15. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  16. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  17. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  18. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  19. argumentorum sit copia missa per auris.
  20. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,