De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  2. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  3. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  4. nec tali ratione potest denserier aer
  5. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  6. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  7. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  8. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  9. multaque praeterea tibi possum commemorando
  10. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  11. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  12. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  13. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  14. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  15. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  16. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  17. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  18. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  19. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  20. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  21. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  22. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  23. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  24. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  25. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  26. argumentorum sit copia missa per auris.
  27. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  28. omnis ut est igitur per se natura duabus
  29. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  30. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  31. corpus enim per se communis dedicat esse
  32. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  33. haut erit occultis de rebus quo referentes
  34. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  35. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  36. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  37. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  38. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  39. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  40. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  41. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  42. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  43. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  44. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  45. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  46. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  47. rem prohibere queat per se transire meantem,
  48. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  49. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  50. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  51. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  52. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  53. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  54. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  55. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  56. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  57. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  58. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  59. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  60. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  61. discidio potis est seiungi seque gregari,
  62. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  63. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  64. servitium contra paupertas divitiaeque,
  65. libertas bellum concordia cetera quorum
  66. adventu manet incolumis natura abituque,
  67. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  68. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  69. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  70. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  71. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  72. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  73. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  74. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  75. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  76. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  77. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  78. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  79. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  80. denique materies si rerum nulla fuisset
  81. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  82. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  83. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  84. clara accendisset saevi certamina belli
  85. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  86. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  87. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  88. non ita uti corpus per se constare neque esse
  89. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  90. sed magis ut merito possis eventa vocare
  91. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  92. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  93. partim concilio quae constant principiorum.
  94. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  95. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  96. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  97. in rebus solido reperiri corpore posse.
  98. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  99. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  100. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  101. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  102. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  103. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  104. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  105. sensimus infuso lympharum rore superne.
  106. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  107. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  108. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  109. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  110. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  111. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  112. Principio quoniam duplex natura duarum
  113. dissimilis rerum longe constare repertast,
  114. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  115. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  116. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  117. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  118. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  119. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  120. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  121. materiem circum solidam constare necessest;
  122. nec res ulla potest vera ratione probari
  123. corpore inane suo celare atque intus habere,
  124. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  125. id porro nihil esse potest nisi materiai
  126. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  127. materies igitur, solido quae corpore constat,
  128. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  129. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  130. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  131. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  132. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  133. alternis igitur ni mirum corpus inani
  134. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  135. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  136. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  137. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  138. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  139. nec ratione queunt alia temptata labare;
  140. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  141. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  142. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  143. nec capere umorem neque item manabile frigus
  144. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  145. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  146. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  147. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  148. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  149. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  150. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  151. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  152. at quoniam supra docui nil posse creari
  153. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  154. esse inmortali primordia corpore debent,
  155. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  156. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  157. sunt igitur solida primordia simplicitate
  158. nec ratione queunt alia servata per aevom
  159. ex infinito iam tempore res reparare.
  160. denique si nullam finem natura parasset
  161. frangendis rebus, iam corpora materiai
  162. usque redacta forent aevo frangente priore,
  163. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  164. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  165. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  166. quam rursus refici; qua propter longa diei
  167. infinita aetas ante acti temporis omnis
  168. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  169. numquam relicuo reparari tempore posset.
  170. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  171. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  172. et finita simul generatim tempora rebus
  173. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  174. Huc accedit uti, solidissima materiai
  175. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  176. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  177. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  178. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  179. at contra si mollia sint primordia rerum,
  180. unde queant validi silices ferrumque creari,
  181. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  182. principio fundamenti natura carebit.
  183. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  184. quorum condenso magis omnia conciliatu
  185. artari possunt validasque ostendere viris.
  186. porro si nullast frangendis reddita finis
  187. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  188. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  189. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  190. at quoniam fragili natura praedita constant,
  191. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  192. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  193. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  194. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  195. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  196. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  197. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  198. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  199. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  200. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  201. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  202. commutari aliqua possent ratione revicta,
  203. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  204. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  205. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  206. nec totiens possent generatim saecla referre
  207. naturam mores victum motusque parentum.
  208. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  209. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  210. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  211. et minima constat natura nec fuit umquam
  212. per se secretum neque post hac esse valebit,
  213. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  214. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  215. agmine condenso naturam corporis explent;
  216. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  217. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  218. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  219. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  220. non ex illorum conventu conciliata,
  221. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  222. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  223. concedit natura reservans semina rebus.
  224. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  225. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  226. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  227. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  228. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  229. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  230. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  231. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  232. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  233. credere posse animum, victus fateare necessest
  234. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  235. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  236. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  237. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  238. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  239. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  240. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  241. non possunt ea quae debet genitalis habere
  242. materies, varios conexus pondera plagas
  243. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  244. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  245. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  246. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  247. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  248. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  249. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  250. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  251. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  252. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  253. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  254. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  255. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  256. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  257. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  258. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  259. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  260. languidior porro disiectis disque supatis.
  261. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  262. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  263. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  264. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  265. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  266. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  267. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  268. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  269. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  270. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  271. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  272. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  273. ut videas non e stipatis partibus esse.
  274. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  275. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  276. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  277. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  278. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  279. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  280. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  281. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  282. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  283. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  284. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  285. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  286. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  287. naturam res et convertunt corpora sese,
  288. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  289. nil referret enim quaedam decedere, abire
  290. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  291. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  292. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  293. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  294. concursus motus ordo positura figurae
  295. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  296. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  297. praeterea rei quae corpora mittere possit
  298. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  299. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  300. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  301. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  302. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  303. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  304. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  305. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  306. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  307. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  308. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  309. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  310. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  311. et velit ardoris naturam linquere solam,
  312. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  313. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  314. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  315. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  316. et qui principium gignundis aera rebus
  317. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  318. fingere res ipsum per se terramve creare
  319. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  320. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  321. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  322. aera iungentes igni terramque liquori,
  323. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  324. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  325. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  326. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  327. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  328. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  329. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  330. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  331. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  332. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  333. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  334. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  335. quae cum magna modis multis miranda videtur
  336. gentibus humanis regio visendaque fertur
  337. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  338. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  339. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  340. carmina quin etiam divini pectoris eius
  341. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  342. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  343. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  344. partibus egregie multis multoque minores,
  345. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  346. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  347. sanctius et multo certa ratione magis quam
  348. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  349. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  350. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  351. Primum quod motus exempto rebus inani
  352. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  353. aera solem ignem terras animalia frugis
  354. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  355. deinde quod omnino finem non esse secandis
  356. corporibus facient neque pausam stare fragori
  357. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  358. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  359. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  360. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  361. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  362. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  363. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  364. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  365. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  366. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  367. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  368. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  369. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  370. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  371. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  372. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  373. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  374. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  375. quam contra res illorum retroque putari?
  376. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  377. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  378. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  379. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  380. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  381. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  382. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  383. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  384. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  385. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  386. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  387. at primordia gignundis in rebus oportet
  388. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  389. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  390. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  391. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  392. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  393. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  394. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  395. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  396. nec cessare haec inter se mutare, meare
  397. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  398. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  399. immutabile enim quiddam superare necessest,
  400. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  401. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  402. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  403. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  404. in commutatum veniunt, constare necessest
  405. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  406. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  407. quin potius tali natura praedita quaedam
  408. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  409. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  410. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  411. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  412. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  413. aeris e terra res omnis crescere alique;
  414. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  415. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  416. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  417. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  418. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  419. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  420. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  421. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  422. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  423. ni mirum quia multa modis communia multis
  424. multarum rerum in rebus primordia mixta
  425. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  426. atque eadem magni refert primordia saepe
  427. cum quibus et quali positura contineantur
  428. et quos inter se dent motus accipiantque;
  429. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  430. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  431. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  432. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  433. multa elementa vides multis communia verbis,
  434. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  435. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  436. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  437. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  438. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  439. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  440. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  441. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  442. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  443. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  444. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  445. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  446. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  447. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  448. ex aurique putat micis consistere posse
  449. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  450. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  451. cetera consimili fingit ratione putatque.
  452. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  453. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  454. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  455. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  456. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  457. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  458. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  459. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  460. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  461. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  462. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  463. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  464. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  465. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  466. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  467. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  468. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  469. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  470. * * *
  471. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  472. esse et habere in se nervorum corpora parva
  473. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  474. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  475. ex alienigenis rebus constare putetur,
  476. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  477. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  478. si sunt in terris, terram constare necessest
  479. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  480. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  481. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  482. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  483. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  484. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  485. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  486. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  487. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  488. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  489. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  490. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  491. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  492. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  493. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  494. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  495. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  496. et latices dulcis guttas similique sapore
  497. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  498. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  499. herbarum genera et fruges frondesque videri
  500. dispertita inter terram latitare minute,
  501. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  502. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  503. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  504. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  505. verum semina multimodis inmixta latere
  506. multarum rerum in rebus communia debent.
  507. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  508. arboribus vicina cacumina summa terantur
  509. inter se validis facere id cogentibus austris,
  510. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  511. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  512. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  513. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  514. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  515. non possent ullum tempus celarier ignes,
  516. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  517. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  518. permagni referre eadem primordia saepe
  519. cum quibus et quali positura contineantur
  520. et quos inter se dent motus accipiantque,
  521. atque eadem paulo inter se mutata creare
  522. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  523. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  524. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  525. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  526. si fieri non posse putas, quin materiai
  527. corpora consimili natura praedita fingas,
  528. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  529. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  530. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  531. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  532. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  533. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  534. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  535. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  536. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  537. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  538. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  539. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  540. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  541. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  542. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  543. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  544. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  545. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  546. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  547. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  548. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  549. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  550. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  551. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  552. sed potius tali facto recreata valescat,
  553. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  554. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  555. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  556. carmine Pierio rationem exponere nostram
  557. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  558. si tibi forte animum tali ratione tenere
  559. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  560. naturam rerum, qua constet compta figura.
  561. Sed quoniam docui solidissima materiai
  562. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  563. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  564. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  565. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  566. pervideamus utrum finitum funditus omne
  567. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  568. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  569. finitumst; namque extremum debebat habere.
  570. extremum porro nullius posse videtur
  571. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  572. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  573. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  574. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  575. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  576. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  577. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  578. Praeterea si iam finitum constituatur
  579. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  580. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  581. id validis utrum contortum viribus ire
  582. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  583. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  584. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  585. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  586. cogit ut exempta concedas fine patere.
  587. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  588. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  589. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  590. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  591. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  592. fiet uti nusquam possit consistere finis
  593. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  594. Praeterea spatium summai totius omne
  595. undique si inclusum certis consisteret oris
  596. finitumque foret, iam copia materiai
  597. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  598. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  599. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  600. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  601. ex infinito iam tempore subsidendo.
  602. at nunc ni mirum requies data principiorum
  603. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  604. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  605. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  606. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  607. ex infinito cita corpora materiai.
  608. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  609. aer dissaepit collis atque aera montes,
  610. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  611. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  612. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  613. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  614. perpetuo possint aevi labentia tractu
  615. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  616. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  617. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  618. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  619. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  620. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  621. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  622. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  623. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  624. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  625. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  626. exiguum possent horai sistere tempus;
  627. nam dispulsa suo de coetu materiai
  628. copia ferretur magnum per inane soluta,
  629. sive adeo potius numquam concreta creasset
  630. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  631. nam certe neque consilio primordia rerum
  632. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  633. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  634. sed quia multa modis multis mutata per omne
  635. ex infinito vexantur percita plagis,
  636. omne genus motus et coetus experiundo
  637. tandem deveniunt in talis disposituras,
  638. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  639. et multos etiam magnos servata per annos
  640. ut semel in motus coniectast convenientis,
  641. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  642. integrent amnes et solis terra vapore
  643. fota novet fetus summissaque gens animantum
  644. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  645. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  646. ex infinito suboriri copia posset,
  647. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  648. nam vel uti privata cibo natura animantum
  649. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  650. dissolui simul ac defecit suppeditare
  651. materies aliqua ratione aversa viai.
  652. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  653. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  654. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  655. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  656. inter dum resilire tamen coguntur et una
  657. principiis rerum spatium tempusque fugai
  658. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  659. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  660. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  661. infinita opus est vis undique materiai.
  662. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  663. in medium summae quod dicunt omnia niti
  664. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  665. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  666. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  667. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  668. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  669. nitier in terraque retro requiescere posta,
  670. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  671. et simili ratione animalia suppa vagari
  672. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  673. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  674. sponte sua possint in caeli templa volare;
  675. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  676. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  677. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  678. sed vanus stolidis haec * * *
  679. amplexi quod habent perv * * *
  680. nam medium nihil esse potest * * *
  681. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  682. possit ibi quicquam consistere * * *
  683. quam quavis alia longe ratione * * *
  684. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  685. per medium, per non medium, concedere debet
  686. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  687. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  688. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  689. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  690. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  691. haud igitur possunt tali ratione teneri
  692. res in concilium medii cuppedine victae.
  693. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  694. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  695. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  696. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  697. at contra tenuis exponunt aeris auras
  698. et calidos simul a medio differrier ignis,
  699. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  700. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  701. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  702. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  703. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  704. ---
  705. ---
  706. ---
  707. ---
  708. ---
  709. ---
  710. ---
  711. ---
  712. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  713. diffugiant subito magnum per inane soluta
  714. et ne cetera consimili ratione sequantur
  715. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  716. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  717. inter permixtas rerum caelique ruinas
  718. corpora solventes abeat per inane profundum,
  719. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  720. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  721. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  722. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  723. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  724. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  725. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  726. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  727. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?