De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  2. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  3. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  4. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  5. talibus in rebus communi desse saluti.
  6. omnis enim per se divum natura necessest
  7. immortali aevo summa cum pace fruatur
  8. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  9. nam privata dolore omni, privata periclis,
  10. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  11. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  12. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  13. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  14. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  15. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  16. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  17. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  18. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  19. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  20. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  21. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  22. appellare suemus et haec eadem usurpare
  23. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  24. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  25. in terris oppressa gravi sub religione,
  26. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  27. horribili super aspectu mortalibus instans,
  28. primum Graius homo mortalis tollere contra
  29. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  30. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  31. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  32. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  33. naturae primus portarum claustra cupiret.
  34. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  35. processit longe flammantia moenia mundi
  36. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  37. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  38. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  39. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  40. quare religio pedibus subiecta vicissim
  41. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  42. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  43. impia te rationis inire elementa viamque
  44. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  45. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  46. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  47. Iphianassai turparunt sanguine foede
  48. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  49. cui simul infula virgineos circum data comptus
  50. ex utraque pari malarum parte profusast,
  51. et maestum simul ante aras adstare parentem
  52. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  53. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  54. muta metu terram genibus summissa petebat.
  55. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  56. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  57. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  58. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  59. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  60. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  61. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  62. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  63. tantum religio potuit suadere malorum.
  64. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  65. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  66. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  67. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  68. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  69. et merito; nam si certam finem esse viderent
  70. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  71. religionibus atque minis obsistere vatum.
  72. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  73. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  74. ignoratur enim quae sit natura animai,
  75. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  76. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  77. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  78. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  79. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  80. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  81. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  82. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  83. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  84. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  85. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  86. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  87. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  88. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  89. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  90. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  91. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  92. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  93. unde anima atque animi constet natura videndum,
  94. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  95. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  96. cernere uti videamur eos audireque coram,
  97. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  98. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  99. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  100. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  101. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  102. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  103. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  104. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  105. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  106. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  107. res quibus occultas penitus convisere possis.
  108. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  109. non radii solis neque lucida tela diei
  110. discutiant, sed naturae species ratioque.
  111. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  112. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  113. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  114. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  115. quorum operum causas nulla ratione videre
  116. possunt ac fieri divino numine rentur.
  117. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  118. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  119. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  120. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  121. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  122. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  123. e mare primum homines, e terra posset oriri
  124. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  125. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  126. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  127. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  128. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  129. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  130. qui posset mater rebus consistere certa?
  131. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  132. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  133. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  134. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  135. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  136. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  137. vites autumno fundi suadente videmus,
  138. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  139. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  140. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  141. tuto res teneras effert in luminis oras?
  142. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  143. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  144. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  145. concilio possent arceri tempore iniquo.
  146. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  147. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  148. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  149. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  150. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  151. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  152. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  153. quicque sua de materia grandescere alique.
  154. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  155. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  156. nec porro secreta cibo natura animantum
  157. propagare genus possit vitamque tueri;
  158. ut potius multis communia corpora rebus
  159. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  160. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  161. Denique cur homines tantos natura parare
  162. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  163. transire et magnos manibus divellere montis
  164. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  165. si non, materies quia rebus reddita certast
  166. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  167. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  168. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  169. aeris in teneras possint proferrier auras.
  170. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  171. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  172. esse videlicet in terris primordia rerum
  173. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  174. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  175. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  176. sponte sua multo fieri meliora videres.
  177. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  178. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  179. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  180. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  181. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  182. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  183. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  184. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  185. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  186. nullius exitium patitur natura videri.
  187. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  188. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  189. unde animale genus generatim in lumina vitae
  190. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  191. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  192. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  193. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  194. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  195. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  196. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  197. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  198. inmortali sunt natura praedita certe.
  199. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  200. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  201. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  202. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  203. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  204. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  205. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  206. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  207. dissimiles constant aeternaque materies est,
  208. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  209. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  210. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  211. discidio redeunt in corpora materiai.
  212. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  213. in gremium matris terrai praecipitavit;
  214. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  215. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  216. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  217. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  218. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  219. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  220. corpora deponunt et candens lacteus umor
  221. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  222. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  223. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  224. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  225. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  226. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  227. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  228. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  229. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  230. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  231. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  232. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  233. Principio venti vis verberat incita corpus
  234. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  235. inter dum rapido percurrens turbine campos
  236. arboribus magnis sternit montisque supremos
  237. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  238. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  239. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  240. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  241. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  242. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  243. et cum mollis aquae fertur natura repente
  244. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  245. montibus ex altis magnus decursus aquai
  246. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  247. nec validi possunt pontes venientis aquai
  248. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  249. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  250. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  251. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  252. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  253. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  254. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  255. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  256. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  257. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  258. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  259. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  260. Tum porro varios rerum sentimus odores
  261. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  262. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  263. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  264. quae tamen omnia corporea constare necessest
  265. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  266. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  267. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  268. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  269. at neque quo pacto persederit umor aquai
  270. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  271. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  272. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  273. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  274. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  275. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  276. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  277. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  278. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  279. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  280. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  281. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  282. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  283. invida praeclusit speciem natura videndi.
  284. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  285. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  286. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  287. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  288. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  289. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  290. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  291. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  292. omnia natura; namque est in rebus inane.
  293. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  294. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  295. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  296. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  297. quod si non esset, nulla ratione moveri
  298. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  299. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  300. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  301. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  302. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  303. multa modis multis varia ratione moveri
  304. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  305. non tam sollicito motu privata carerent
  306. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  307. undique materies quoniam stipata quiesset.
  308. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  309. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  310. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  311. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  312. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  313. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  314. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  315. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  316. inter saepta meant voces et clausa domorum
  317. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  318. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  319. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  320. Denique cur alias aliis praestare videmus
  321. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  322. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  323. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  324. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  325. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  326. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  327. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  328. at contra gravius plus in se corporis esse
  329. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  330. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  331. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  332. Illud in his rebus ne te deducere vero
  333. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  334. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  335. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  336. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  337. sic alias quoque res inter se posse moveri
  338. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  339. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  340. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  341. ni spatium dederint latices? concedere porro
  342. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  343. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  344. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  345. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  346. Postremo duo de concursu corpora lata
  347. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  348. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  349. is porro quamvis circum celerantibus auris
  350. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  351. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  352. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  353. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  354. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  355. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  356. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  357. nec tali ratione potest denserier aer
  358. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  359. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  360. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  361. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  362. multaque praeterea tibi possum commemorando
  363. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  364. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  365. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  366. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  367. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  368. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  369. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  370. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  371. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  372. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  373. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  374. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  375. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  376. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  377. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  378. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  379. argumentorum sit copia missa per auris.
  380. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  381. omnis ut est igitur per se natura duabus
  382. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  383. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  384. corpus enim per se communis dedicat esse
  385. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  386. haut erit occultis de rebus quo referentes
  387. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  388. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  389. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  390. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  391. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  392. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  393. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  394. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  395. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  396. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  397. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  398. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  399. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  400. rem prohibere queat per se transire meantem,
  401. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  402. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  403. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  404. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  405. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  406. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  407. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  408. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  409. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  410. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  411. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  412. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  413. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  414. discidio potis est seiungi seque gregari,
  415. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  416. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  417. servitium contra paupertas divitiaeque,
  418. libertas bellum concordia cetera quorum
  419. adventu manet incolumis natura abituque,
  420. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  421. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  422. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  423. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  424. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  425. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  426. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  427. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  428. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  429. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  430. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  431. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  432. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  433. denique materies si rerum nulla fuisset
  434. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  435. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  436. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  437. clara accendisset saevi certamina belli
  438. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  439. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  440. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  441. non ita uti corpus per se constare neque esse
  442. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  443. sed magis ut merito possis eventa vocare
  444. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  445. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  446. partim concilio quae constant principiorum.
  447. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  448. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  449. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  450. in rebus solido reperiri corpore posse.
  451. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  452. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  453. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  454. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  455. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  456. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  457. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  458. sensimus infuso lympharum rore superne.
  459. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  460. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  461. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  462. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  463. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  464. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  465. Principio quoniam duplex natura duarum
  466. dissimilis rerum longe constare repertast,
  467. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  468. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  469. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  470. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  471. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  472. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  473. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  474. materiem circum solidam constare necessest;
  475. nec res ulla potest vera ratione probari
  476. corpore inane suo celare atque intus habere,
  477. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  478. id porro nihil esse potest nisi materiai
  479. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  480. materies igitur, solido quae corpore constat,
  481. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  482. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  483. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  484. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  485. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  486. alternis igitur ni mirum corpus inani
  487. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  488. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  489. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  490. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  491. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  492. nec ratione queunt alia temptata labare;
  493. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  494. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  495. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  496. nec capere umorem neque item manabile frigus
  497. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  498. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  499. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  500. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  501. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  502. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  503. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  504. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  505. at quoniam supra docui nil posse creari
  506. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  507. esse inmortali primordia corpore debent,
  508. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  509. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  510. sunt igitur solida primordia simplicitate
  511. nec ratione queunt alia servata per aevom
  512. ex infinito iam tempore res reparare.
  513. denique si nullam finem natura parasset
  514. frangendis rebus, iam corpora materiai
  515. usque redacta forent aevo frangente priore,
  516. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  517. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  518. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  519. quam rursus refici; qua propter longa diei
  520. infinita aetas ante acti temporis omnis
  521. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  522. numquam relicuo reparari tempore posset.
  523. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  524. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  525. et finita simul generatim tempora rebus
  526. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  527. Huc accedit uti, solidissima materiai
  528. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  529. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  530. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  531. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  532. at contra si mollia sint primordia rerum,
  533. unde queant validi silices ferrumque creari,
  534. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  535. principio fundamenti natura carebit.
  536. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  537. quorum condenso magis omnia conciliatu
  538. artari possunt validasque ostendere viris.
  539. porro si nullast frangendis reddita finis
  540. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  541. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  542. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  543. at quoniam fragili natura praedita constant,
  544. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  545. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  546. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  547. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  548. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  549. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  550. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  551. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  552. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  553. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  554. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  555. commutari aliqua possent ratione revicta,
  556. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  557. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  558. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  559. nec totiens possent generatim saecla referre
  560. naturam mores victum motusque parentum.
  561. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  562. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  563. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  564. et minima constat natura nec fuit umquam
  565. per se secretum neque post hac esse valebit,
  566. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  567. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  568. agmine condenso naturam corporis explent;
  569. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  570. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  571. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  572. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  573. non ex illorum conventu conciliata,
  574. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  575. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  576. concedit natura reservans semina rebus.
  577. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  578. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  579. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  580. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  581. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  582. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  583. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  584. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  585. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  586. credere posse animum, victus fateare necessest
  587. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  588. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  589. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  590. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  591. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  592. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  593. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  594. non possunt ea quae debet genitalis habere
  595. materies, varios conexus pondera plagas
  596. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  597. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  598. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  599. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  600. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  601. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  602. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  603. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  604. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  605. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  606. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  607. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  608. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  609. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  610. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  611. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  612. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  613. languidior porro disiectis disque supatis.
  614. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  615. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  616. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  617. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  618. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  619. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  620. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  621. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  622. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  623. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  624. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  625. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  626. ut videas non e stipatis partibus esse.
  627. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  628. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  629. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  630. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  631. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  632. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  633. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  634. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  635. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  636. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  637. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  638. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  639. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  640. naturam res et convertunt corpora sese,
  641. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  642. nil referret enim quaedam decedere, abire
  643. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  644. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  645. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  646. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  647. concursus motus ordo positura figurae
  648. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  649. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  650. praeterea rei quae corpora mittere possit
  651. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  652. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  653. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  654. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  655. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  656. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  657. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  658. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  659. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  660. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  661. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  662. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  663. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  664. et velit ardoris naturam linquere solam,
  665. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  666. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.