De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. is porro quamvis circum celerantibus auris
  2. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  3. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  4. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  5. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  6. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  7. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  8. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  9. nec tali ratione potest denserier aer
  10. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  11. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  12. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  13. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  14. multaque praeterea tibi possum commemorando
  15. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  16. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  17. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  18. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  19. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  20. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  21. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  22. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  23. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  24. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  25. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  26. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  27. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  28. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  29. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  30. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  31. argumentorum sit copia missa per auris.
  32. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  33. omnis ut est igitur per se natura duabus
  34. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  35. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  36. corpus enim per se communis dedicat esse
  37. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  38. haut erit occultis de rebus quo referentes
  39. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  40. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  41. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  42. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  43. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  44. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  45. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  46. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  47. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  48. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  49. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  50. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  51. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  52. rem prohibere queat per se transire meantem,
  53. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  54. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  55. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  56. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  57. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  58. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  59. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  60. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  61. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  62. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  63. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  64. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  65. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  66. discidio potis est seiungi seque gregari,
  67. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  68. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  69. servitium contra paupertas divitiaeque,
  70. libertas bellum concordia cetera quorum
  71. adventu manet incolumis natura abituque,
  72. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  73. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  74. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  75. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  76. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  77. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  78. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  79. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  80. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  81. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  82. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  83. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  84. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  85. denique materies si rerum nulla fuisset
  86. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  87. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  88. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  89. clara accendisset saevi certamina belli
  90. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  91. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  92. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  93. non ita uti corpus per se constare neque esse
  94. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  95. sed magis ut merito possis eventa vocare
  96. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  97. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  98. partim concilio quae constant principiorum.
  99. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  100. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  101. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  102. in rebus solido reperiri corpore posse.
  103. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  104. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  105. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  106. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  107. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  108. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  109. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  110. sensimus infuso lympharum rore superne.
  111. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  112. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  113. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  114. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  115. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  116. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  117. Principio quoniam duplex natura duarum
  118. dissimilis rerum longe constare repertast,
  119. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  120. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  121. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  122. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  123. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  124. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  125. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  126. materiem circum solidam constare necessest;
  127. nec res ulla potest vera ratione probari
  128. corpore inane suo celare atque intus habere,
  129. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  130. id porro nihil esse potest nisi materiai
  131. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  132. materies igitur, solido quae corpore constat,
  133. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  134. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  135. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  136. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  137. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  138. alternis igitur ni mirum corpus inani
  139. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  140. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  141. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  142. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  143. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  144. nec ratione queunt alia temptata labare;
  145. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  146. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  147. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  148. nec capere umorem neque item manabile frigus
  149. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  150. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  151. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  152. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  153. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  154. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  155. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  156. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  157. at quoniam supra docui nil posse creari
  158. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  159. esse inmortali primordia corpore debent,
  160. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  161. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  162. sunt igitur solida primordia simplicitate
  163. nec ratione queunt alia servata per aevom
  164. ex infinito iam tempore res reparare.
  165. denique si nullam finem natura parasset
  166. frangendis rebus, iam corpora materiai
  167. usque redacta forent aevo frangente priore,
  168. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  169. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  170. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  171. quam rursus refici; qua propter longa diei
  172. infinita aetas ante acti temporis omnis
  173. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  174. numquam relicuo reparari tempore posset.
  175. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  176. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  177. et finita simul generatim tempora rebus
  178. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  179. Huc accedit uti, solidissima materiai
  180. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  181. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  182. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  183. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  184. at contra si mollia sint primordia rerum,
  185. unde queant validi silices ferrumque creari,
  186. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  187. principio fundamenti natura carebit.
  188. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  189. quorum condenso magis omnia conciliatu
  190. artari possunt validasque ostendere viris.
  191. porro si nullast frangendis reddita finis
  192. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  193. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  194. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  195. at quoniam fragili natura praedita constant,
  196. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  197. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  198. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  199. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  200. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  201. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  202. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  203. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  204. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  205. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  206. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  207. commutari aliqua possent ratione revicta,
  208. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  209. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  210. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  211. nec totiens possent generatim saecla referre
  212. naturam mores victum motusque parentum.
  213. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  214. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  215. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  216. et minima constat natura nec fuit umquam
  217. per se secretum neque post hac esse valebit,
  218. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  219. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  220. agmine condenso naturam corporis explent;
  221. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  222. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  223. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  224. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  225. non ex illorum conventu conciliata,
  226. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  227. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  228. concedit natura reservans semina rebus.
  229. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  230. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  231. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  232. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  233. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  234. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  235. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  236. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  237. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  238. credere posse animum, victus fateare necessest
  239. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  240. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  241. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  242. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  243. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  244. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  245. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  246. non possunt ea quae debet genitalis habere
  247. materies, varios conexus pondera plagas
  248. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  249. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  250. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  251. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  252. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  253. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  254. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  255. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  256. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  257. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  258. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  259. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  260. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  261. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  262. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  263. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  264. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  265. languidior porro disiectis disque supatis.
  266. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  267. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  268. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  269. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  270. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  271. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  272. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  273. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  274. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  275. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  276. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  277. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  278. ut videas non e stipatis partibus esse.
  279. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  280. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  281. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  282. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  283. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  284. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  285. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  286. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  287. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  288. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  289. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  290. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  291. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  292. naturam res et convertunt corpora sese,
  293. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  294. nil referret enim quaedam decedere, abire
  295. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  296. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  297. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  298. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  299. concursus motus ordo positura figurae
  300. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  301. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  302. praeterea rei quae corpora mittere possit
  303. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  304. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  305. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  306. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  307. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  308. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  309. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  310. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  311. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  312. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  313. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  314. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  315. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  316. et velit ardoris naturam linquere solam,
  317. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  318. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.