De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  2. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  3. is porro quamvis circum celerantibus auris
  4. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  5. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  6. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  7. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  8. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  9. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  10. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  11. nec tali ratione potest denserier aer
  12. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  13. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  14. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  15. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  16. multaque praeterea tibi possum commemorando
  17. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  18. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  19. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  20. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  21. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  22. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  23. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  24. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  25. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  26. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  27. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  28. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  29. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  30. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  31. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  32. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  33. argumentorum sit copia missa per auris.
  34. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  35. omnis ut est igitur per se natura duabus
  36. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  37. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  38. corpus enim per se communis dedicat esse
  39. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  40. haut erit occultis de rebus quo referentes
  41. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  42. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  43. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  44. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  45. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  46. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  47. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  48. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  49. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  50. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  51. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  52. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  53. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  54. rem prohibere queat per se transire meantem,
  55. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  56. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  57. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  58. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  59. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  60. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  61. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  62. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  63. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  64. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  65. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  66. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  67. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  68. discidio potis est seiungi seque gregari,
  69. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  70. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  71. servitium contra paupertas divitiaeque,
  72. libertas bellum concordia cetera quorum
  73. adventu manet incolumis natura abituque,
  74. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  75. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  76. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  77. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  78. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  79. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  80. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  81. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  82. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  83. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  84. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  85. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  86. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  87. denique materies si rerum nulla fuisset
  88. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  89. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  90. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  91. clara accendisset saevi certamina belli
  92. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  93. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  94. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  95. non ita uti corpus per se constare neque esse
  96. nec ratione cluere eadem qua constet inane,