De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  2. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  3. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  4. ni spatium dederint latices? concedere porro
  5. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  6. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  7. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  8. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  9. Postremo duo de concursu corpora lata
  10. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  11. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  12. is porro quamvis circum celerantibus auris
  13. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  14. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  15. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  16. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  17. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  18. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  19. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  20. nec tali ratione potest denserier aer
  21. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  22. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  23. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  24. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  25. multaque praeterea tibi possum commemorando
  26. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  27. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  28. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  29. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  30. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  31. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  32. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  33. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  34. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  35. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  36. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  37. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  38. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  39. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  40. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  41. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  42. argumentorum sit copia missa per auris.
  43. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  44. omnis ut est igitur per se natura duabus
  45. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  46. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  47. corpus enim per se communis dedicat esse
  48. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  49. haut erit occultis de rebus quo referentes
  50. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  51. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  52. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  53. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  54. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  55. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  56. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  57. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  58. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  59. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  60. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  61. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  62. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  63. rem prohibere queat per se transire meantem,
  64. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  65. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  66. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  67. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  68. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  69. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  70. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  71. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  72. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  73. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  74. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  75. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.