De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique cur alias aliis praestare videmus
  2. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  3. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  4. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  5. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  6. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  7. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  8. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  9. at contra gravius plus in se corporis esse
  10. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  11. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  12. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  13. Illud in his rebus ne te deducere vero
  14. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  15. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  16. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  17. linquant, quo possint cedentes confluere undae;