De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  2. inter saepta meant voces et clausa domorum
  3. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  4. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  5. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  6. Denique cur alias aliis praestare videmus
  7. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  8. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  9. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  10. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  11. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  12. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  13. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  14. at contra gravius plus in se corporis esse
  15. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  16. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  17. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  18. Illud in his rebus ne te deducere vero
  19. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  20. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  21. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  22. linquant, quo possint cedentes confluere undae;