De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  2. multa modis multis varia ratione moveri
  3. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  4. non tam sollicito motu privata carerent
  5. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  6. undique materies quoniam stipata quiesset.
  7. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  8. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  9. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  10. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  11. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  12. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  13. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  14. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  15. inter saepta meant voces et clausa domorum
  16. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  17. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  18. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  19. Denique cur alias aliis praestare videmus
  20. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  21. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  22. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  23. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  24. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  25. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  26. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  27. at contra gravius plus in se corporis esse
  28. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  29. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  30. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  31. Illud in his rebus ne te deducere vero
  32. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  33. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  34. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  35. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  36. sic alias quoque res inter se posse moveri
  37. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  38. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  39. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  40. ni spatium dederint latices? concedere porro
  41. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  42. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  43. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  44. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  45. Postremo duo de concursu corpora lata
  46. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  47. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  48. is porro quamvis circum celerantibus auris
  49. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  50. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  51. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  52. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  53. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  54. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  55. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  56. nec tali ratione potest denserier aer
  57. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  58. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  59. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  60. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  61. multaque praeterea tibi possum commemorando
  62. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  63. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  64. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  65. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  66. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  67. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  68. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  69. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  70. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  71. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  72. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  73. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  74. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  75. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  76. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  77. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  78. argumentorum sit copia missa per auris.