De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  2. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  3. quod si non esset, nulla ratione moveri
  4. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  5. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  6. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  7. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  8. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  9. multa modis multis varia ratione moveri
  10. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  11. non tam sollicito motu privata carerent
  12. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  13. undique materies quoniam stipata quiesset.
  14. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  15. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  16. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  17. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  18. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  19. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  20. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  21. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  22. inter saepta meant voces et clausa domorum
  23. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  24. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  25. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  26. Denique cur alias aliis praestare videmus
  27. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  28. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  29. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  30. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  31. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  32. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  33. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  34. at contra gravius plus in se corporis esse
  35. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  36. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  37. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  38. Illud in his rebus ne te deducere vero
  39. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  40. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  41. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  42. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  43. sic alias quoque res inter se posse moveri
  44. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  45. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  46. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  47. ni spatium dederint latices? concedere porro
  48. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  49. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  50. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  51. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  52. Postremo duo de concursu corpora lata
  53. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  54. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  55. is porro quamvis circum celerantibus auris
  56. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  57. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  58. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  59. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  60. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  61. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  62. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  63. nec tali ratione potest denserier aer
  64. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  65. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  66. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  67. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  68. multaque praeterea tibi possum commemorando
  69. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  70. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  71. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  72. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  73. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  74. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  75. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  76. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  77. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  78. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  79. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  80. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  81. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  82. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  83. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  84. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  85. argumentorum sit copia missa per auris.
  86. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  87. omnis ut est igitur per se natura duabus
  88. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  89. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  90. corpus enim per se communis dedicat esse
  91. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  92. haut erit occultis de rebus quo referentes
  93. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  94. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  95. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  96. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  97. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  98. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  99. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  100. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  101. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  102. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  103. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  104. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  105. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  106. rem prohibere queat per se transire meantem,
  107. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  108. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  109. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  110. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  111. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  112. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  113. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  114. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  115. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  116. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  117. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  118. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  119. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  120. discidio potis est seiungi seque gregari,
  121. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  122. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  123. servitium contra paupertas divitiaeque,
  124. libertas bellum concordia cetera quorum
  125. adventu manet incolumis natura abituque,
  126. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  127. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  128. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  129. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  130. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  131. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  132. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  133. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  134. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  135. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  136. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  137. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  138. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  139. denique materies si rerum nulla fuisset
  140. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  141. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  142. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  143. clara accendisset saevi certamina belli
  144. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  145. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  146. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  147. non ita uti corpus per se constare neque esse
  148. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  149. sed magis ut merito possis eventa vocare
  150. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  151. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  152. partim concilio quae constant principiorum.
  153. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  154. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  155. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  156. in rebus solido reperiri corpore posse.
  157. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  158. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  159. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  160. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  161. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  162. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  163. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  164. sensimus infuso lympharum rore superne.
  165. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  166. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum