De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  2. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  3. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  4. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  5. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  6. omnia natura; namque est in rebus inane.
  7. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  8. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  9. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  10. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  11. quod si non esset, nulla ratione moveri
  12. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  13. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  14. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  15. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  16. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  17. multa modis multis varia ratione moveri
  18. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  19. non tam sollicito motu privata carerent
  20. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  21. undique materies quoniam stipata quiesset.
  22. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  23. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  24. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  25. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  26. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  27. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  28. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  29. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  30. inter saepta meant voces et clausa domorum
  31. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  32. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  33. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  34. Denique cur alias aliis praestare videmus
  35. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  36. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  37. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  38. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  39. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  40. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  41. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  42. at contra gravius plus in se corporis esse
  43. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  44. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  45. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  46. Illud in his rebus ne te deducere vero
  47. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  48. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  49. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  50. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  51. sic alias quoque res inter se posse moveri
  52. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  53. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  54. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  55. ni spatium dederint latices? concedere porro
  56. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  57. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  58. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  59. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  60. Postremo duo de concursu corpora lata
  61. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  62. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  63. is porro quamvis circum celerantibus auris
  64. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  65. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  66. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  67. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  68. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  69. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  70. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  71. nec tali ratione potest denserier aer
  72. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  73. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  74. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  75. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  76. multaque praeterea tibi possum commemorando
  77. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  78. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  79. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  80. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  81. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  82. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  83. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  84. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  85. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  86. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  87. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  88. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  89. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  90. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  91. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  92. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  93. argumentorum sit copia missa per auris.
  94. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  95. omnis ut est igitur per se natura duabus
  96. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  97. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  98. corpus enim per se communis dedicat esse
  99. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  100. haut erit occultis de rebus quo referentes
  101. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  102. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  103. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  104. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  105. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  106. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  107. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  108. quod quasi tertia sit numero natura reperta.