De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  2. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  3. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  4. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  5. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  6. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  7. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  8. omnia natura; namque est in rebus inane.
  9. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  10. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  11. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  12. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  13. quod si non esset, nulla ratione moveri
  14. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  15. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  16. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  17. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  18. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  19. multa modis multis varia ratione moveri
  20. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  21. non tam sollicito motu privata carerent
  22. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  23. undique materies quoniam stipata quiesset.
  24. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  25. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  26. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  27. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  28. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  29. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  30. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  31. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  32. inter saepta meant voces et clausa domorum
  33. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  34. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  35. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  36. Denique cur alias aliis praestare videmus
  37. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  38. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  39. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  40. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  41. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  42. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  43. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  44. at contra gravius plus in se corporis esse
  45. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  46. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  47. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  48. Illud in his rebus ne te deducere vero
  49. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  50. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  51. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  52. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  53. sic alias quoque res inter se posse moveri
  54. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  55. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  56. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  57. ni spatium dederint latices? concedere porro
  58. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  59. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  60. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  61. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  62. Postremo duo de concursu corpora lata
  63. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  64. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  65. is porro quamvis circum celerantibus auris
  66. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  67. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  68. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  69. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  70. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  71. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  72. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  73. nec tali ratione potest denserier aer
  74. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  75. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  76. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  77. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  78. multaque praeterea tibi possum commemorando
  79. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  80. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  81. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  82. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  83. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  84. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  85. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  86. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  87. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  88. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  89. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  90. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  91. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  92. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  93. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  94. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  95. argumentorum sit copia missa per auris.
  96. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  97. omnis ut est igitur per se natura duabus
  98. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  99. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  100. corpus enim per se communis dedicat esse
  101. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  102. haut erit occultis de rebus quo referentes
  103. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  104. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  105. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  106. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  107. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  108. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  109. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  110. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  111. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  112. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  113. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  114. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  115. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  116. rem prohibere queat per se transire meantem,
  117. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  118. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  119. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  120. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  121. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  122. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  123. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  124. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  125. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  126. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  127. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  128. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  129. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  130. discidio potis est seiungi seque gregari,
  131. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  132. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  133. servitium contra paupertas divitiaeque,
  134. libertas bellum concordia cetera quorum
  135. adventu manet incolumis natura abituque,
  136. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  137. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  138. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  139. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  140. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  141. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  142. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  143. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  144. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  145. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  146. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  147. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  148. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  149. denique materies si rerum nulla fuisset
  150. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  151. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  152. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  153. clara accendisset saevi certamina belli
  154. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  155. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  156. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  157. non ita uti corpus per se constare neque esse
  158. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  159. sed magis ut merito possis eventa vocare
  160. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  161. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  162. partim concilio quae constant principiorum.
  163. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  164. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  165. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  166. in rebus solido reperiri corpore posse.
  167. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  168. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  169. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  170. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  171. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  172. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  173. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  174. sensimus infuso lympharum rore superne.
  175. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  176. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  177. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  178. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  179. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  180. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  181. Principio quoniam duplex natura duarum
  182. dissimilis rerum longe constare repertast,
  183. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  184. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  185. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  186. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  187. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  188. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  189. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  190. materiem circum solidam constare necessest;
  191. nec res ulla potest vera ratione probari
  192. corpore inane suo celare atque intus habere,
  193. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  194. id porro nihil esse potest nisi materiai
  195. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  196. materies igitur, solido quae corpore constat,
  197. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  198. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  199. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  200. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  201. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  202. alternis igitur ni mirum corpus inani
  203. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  204. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  205. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  206. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  207. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  208. nec ratione queunt alia temptata labare;
  209. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  210. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  211. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  212. nec capere umorem neque item manabile frigus
  213. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  214. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  215. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  216. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  217. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  218. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  219. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  220. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  221. at quoniam supra docui nil posse creari
  222. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  223. esse inmortali primordia corpore debent,
  224. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  225. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  226. sunt igitur solida primordia simplicitate
  227. nec ratione queunt alia servata per aevom
  228. ex infinito iam tempore res reparare.
  229. denique si nullam finem natura parasset
  230. frangendis rebus, iam corpora materiai
  231. usque redacta forent aevo frangente priore,
  232. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  233. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  234. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  235. quam rursus refici; qua propter longa diei
  236. infinita aetas ante acti temporis omnis
  237. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  238. numquam relicuo reparari tempore posset.
  239. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  240. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  241. et finita simul generatim tempora rebus
  242. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  243. Huc accedit uti, solidissima materiai
  244. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  245. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  246. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  247. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  248. at contra si mollia sint primordia rerum,
  249. unde queant validi silices ferrumque creari,
  250. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  251. principio fundamenti natura carebit.
  252. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  253. quorum condenso magis omnia conciliatu
  254. artari possunt validasque ostendere viris.
  255. porro si nullast frangendis reddita finis
  256. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  257. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  258. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  259. at quoniam fragili natura praedita constant,
  260. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  261. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  262. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  263. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  264. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  265. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  266. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  267. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  268. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  269. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  270. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  271. commutari aliqua possent ratione revicta,
  272. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  273. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  274. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  275. nec totiens possent generatim saecla referre
  276. naturam mores victum motusque parentum.
  277. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  278. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  279. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  280. et minima constat natura nec fuit umquam
  281. per se secretum neque post hac esse valebit,
  282. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  283. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  284. agmine condenso naturam corporis explent;
  285. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  286. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  287. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  288. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  289. non ex illorum conventu conciliata,
  290. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  291. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  292. concedit natura reservans semina rebus.
  293. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  294. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  295. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  296. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  297. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  298. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  299. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  300. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  301. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  302. credere posse animum, victus fateare necessest
  303. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  304. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  305. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  306. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  307. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  308. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  309. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  310. non possunt ea quae debet genitalis habere
  311. materies, varios conexus pondera plagas
  312. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  313. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  314. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  315. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  316. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  317. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  318. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  319. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  320. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  321. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  322. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  323. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  324. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  325. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  326. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  327. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  328. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  329. languidior porro disiectis disque supatis.
  330. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  331. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  332. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  333. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  334. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  335. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  336. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  337. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  338. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  339. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  340. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  341. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  342. ut videas non e stipatis partibus esse.
  343. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  344. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  345. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  346. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  347. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  348. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  349. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  350. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  351. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  352. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  353. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  354. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  355. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  356. naturam res et convertunt corpora sese,
  357. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  358. nil referret enim quaedam decedere, abire
  359. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  360. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  361. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  362. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  363. concursus motus ordo positura figurae
  364. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  365. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  366. praeterea rei quae corpora mittere possit
  367. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  368. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  369. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  370. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  371. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  372. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  373. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  374. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  375. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  376. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  377. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  378. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  379. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  380. et velit ardoris naturam linquere solam,
  381. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  382. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  383. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  384. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  385. et qui principium gignundis aera rebus
  386. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  387. fingere res ipsum per se terramve creare
  388. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  389. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  390. adde etiam qui conduplicant primordia rerum