De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. invida praeclusit speciem natura videndi.
  2. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  3. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  4. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  5. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  6. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  7. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  8. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  9. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  10. omnia natura; namque est in rebus inane.
  11. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  12. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  13. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  14. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  15. quod si non esset, nulla ratione moveri
  16. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  17. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  18. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  19. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  20. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  21. multa modis multis varia ratione moveri
  22. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  23. non tam sollicito motu privata carerent
  24. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  25. undique materies quoniam stipata quiesset.
  26. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  27. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  28. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  29. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  30. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  31. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  32. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  33. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  34. inter saepta meant voces et clausa domorum
  35. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  36. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  37. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  38. Denique cur alias aliis praestare videmus
  39. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  40. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  41. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  42. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  43. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  44. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  45. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  46. at contra gravius plus in se corporis esse
  47. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  48. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  49. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  50. Illud in his rebus ne te deducere vero
  51. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  52. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  53. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  54. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  55. sic alias quoque res inter se posse moveri
  56. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  57. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  58. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  59. ni spatium dederint latices? concedere porro
  60. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  61. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  62. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  63. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  64. Postremo duo de concursu corpora lata
  65. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  66. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  67. is porro quamvis circum celerantibus auris
  68. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  69. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  70. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  71. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  72. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  73. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  74. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  75. nec tali ratione potest denserier aer
  76. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  77. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  78. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  79. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  80. multaque praeterea tibi possum commemorando
  81. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  82. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  83. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  84. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  85. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  86. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  87. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  88. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  89. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  90. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  91. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  92. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  93. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  94. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  95. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  96. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  97. argumentorum sit copia missa per auris.
  98. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  99. omnis ut est igitur per se natura duabus
  100. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  101. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  102. corpus enim per se communis dedicat esse
  103. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  104. haut erit occultis de rebus quo referentes
  105. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  106. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  107. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  108. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  109. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  110. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  111. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  112. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  113. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  114. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  115. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  116. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  117. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  118. rem prohibere queat per se transire meantem,
  119. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  120. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  121. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  122. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  123. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  124. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  125. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  126. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  127. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  128. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  129. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  130. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  131. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  132. discidio potis est seiungi seque gregari,
  133. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  134. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  135. servitium contra paupertas divitiaeque,
  136. libertas bellum concordia cetera quorum
  137. adventu manet incolumis natura abituque,
  138. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  139. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  140. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  141. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  142. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  143. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  144. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  145. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  146. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  147. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  148. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  149. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  150. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  151. denique materies si rerum nulla fuisset
  152. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  153. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  154. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  155. clara accendisset saevi certamina belli
  156. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  157. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  158. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  159. non ita uti corpus per se constare neque esse
  160. nec ratione cluere eadem qua constet inane,