De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  2. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  3. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  4. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  5. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  6. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  7. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  8. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  9. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  10. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  11. invida praeclusit speciem natura videndi.
  12. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  13. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  14. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  15. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  16. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  17. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  18. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  19. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  20. omnia natura; namque est in rebus inane.
  21. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  22. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  23. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  24. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  25. quod si non esset, nulla ratione moveri
  26. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  27. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  28. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  29. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  30. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  31. multa modis multis varia ratione moveri
  32. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  33. non tam sollicito motu privata carerent
  34. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  35. undique materies quoniam stipata quiesset.
  36. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  37. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  38. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  39. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  40. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  41. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  42. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  43. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  44. inter saepta meant voces et clausa domorum
  45. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  46. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  47. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  48. Denique cur alias aliis praestare videmus
  49. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  50. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  51. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  52. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  53. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  54. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  55. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  56. at contra gravius plus in se corporis esse
  57. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  58. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  59. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  60. Illud in his rebus ne te deducere vero
  61. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  62. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  63. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  64. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  65. sic alias quoque res inter se posse moveri
  66. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  67. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  68. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  69. ni spatium dederint latices? concedere porro
  70. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  71. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  72. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  73. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  74. Postremo duo de concursu corpora lata
  75. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  76. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  77. is porro quamvis circum celerantibus auris
  78. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  79. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  80. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  81. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  82. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  83. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  84. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  85. nec tali ratione potest denserier aer
  86. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  87. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  88. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  89. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  90. multaque praeterea tibi possum commemorando
  91. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  92. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  93. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  94. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  95. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  96. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  97. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  98. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  99. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  100. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  101. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  102. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  103. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  104. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  105. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  106. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  107. argumentorum sit copia missa per auris.
  108. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  109. omnis ut est igitur per se natura duabus
  110. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  111. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  112. corpus enim per se communis dedicat esse
  113. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  114. haut erit occultis de rebus quo referentes
  115. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  116. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  117. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  118. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  119. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  120. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  121. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  122. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  123. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  124. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  125. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  126. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  127. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  128. rem prohibere queat per se transire meantem,
  129. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  130. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  131. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  132. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  133. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  134. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  135. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  136. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  137. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  138. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  139. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  140. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  141. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  142. discidio potis est seiungi seque gregari,
  143. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  144. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  145. servitium contra paupertas divitiaeque,
  146. libertas bellum concordia cetera quorum
  147. adventu manet incolumis natura abituque,
  148. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  149. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  150. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  151. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  152. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  153. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  154. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  155. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  156. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  157. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  158. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  159. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  160. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  161. denique materies si rerum nulla fuisset
  162. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  163. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  164. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  165. clara accendisset saevi certamina belli
  166. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  167. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  168. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  169. non ita uti corpus per se constare neque esse
  170. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  171. sed magis ut merito possis eventa vocare
  172. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  173. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  174. partim concilio quae constant principiorum.
  175. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  176. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  177. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  178. in rebus solido reperiri corpore posse.
  179. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  180. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  181. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  182. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  183. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  184. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  185. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  186. sensimus infuso lympharum rore superne.
  187. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  188. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  189. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  190. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  191. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  192. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  193. Principio quoniam duplex natura duarum
  194. dissimilis rerum longe constare repertast,
  195. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  196. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  197. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  198. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  199. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  200. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  201. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  202. materiem circum solidam constare necessest;
  203. nec res ulla potest vera ratione probari
  204. corpore inane suo celare atque intus habere,
  205. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  206. id porro nihil esse potest nisi materiai
  207. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  208. materies igitur, solido quae corpore constat,
  209. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  210. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  211. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  212. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  213. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  214. alternis igitur ni mirum corpus inani
  215. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  216. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  217. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  218. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  219. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  220. nec ratione queunt alia temptata labare;
  221. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  222. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  223. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  224. nec capere umorem neque item manabile frigus
  225. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  226. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  227. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  228. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  229. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  230. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  231. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  232. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  233. at quoniam supra docui nil posse creari
  234. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  235. esse inmortali primordia corpore debent,
  236. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  237. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  238. sunt igitur solida primordia simplicitate
  239. nec ratione queunt alia servata per aevom
  240. ex infinito iam tempore res reparare.
  241. denique si nullam finem natura parasset
  242. frangendis rebus, iam corpora materiai
  243. usque redacta forent aevo frangente priore,
  244. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  245. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  246. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  247. quam rursus refici; qua propter longa diei
  248. infinita aetas ante acti temporis omnis
  249. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  250. numquam relicuo reparari tempore posset.
  251. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  252. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  253. et finita simul generatim tempora rebus
  254. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  255. Huc accedit uti, solidissima materiai
  256. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  257. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  258. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  259. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  260. at contra si mollia sint primordia rerum,
  261. unde queant validi silices ferrumque creari,
  262. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  263. principio fundamenti natura carebit.
  264. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  265. quorum condenso magis omnia conciliatu
  266. artari possunt validasque ostendere viris.
  267. porro si nullast frangendis reddita finis
  268. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  269. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  270. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  271. at quoniam fragili natura praedita constant,
  272. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  273. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  274. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  275. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  276. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  277. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  278. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  279. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  280. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  281. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  282. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  283. commutari aliqua possent ratione revicta,
  284. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  285. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  286. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  287. nec totiens possent generatim saecla referre
  288. naturam mores victum motusque parentum.
  289. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  290. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  291. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  292. et minima constat natura nec fuit umquam
  293. per se secretum neque post hac esse valebit,
  294. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  295. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  296. agmine condenso naturam corporis explent;
  297. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  298. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  299. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  300. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  301. non ex illorum conventu conciliata,
  302. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  303. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  304. concedit natura reservans semina rebus.
  305. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  306. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  307. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  308. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  309. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  310. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  311. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  312. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  313. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  314. credere posse animum, victus fateare necessest
  315. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  316. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  317. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  318. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  319. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  320. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  321. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  322. non possunt ea quae debet genitalis habere
  323. materies, varios conexus pondera plagas
  324. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  325. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  326. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  327. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  328. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  329. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  330. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  331. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  332. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  333. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  334. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  335. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  336. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  337. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  338. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  339. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  340. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  341. languidior porro disiectis disque supatis.
  342. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  343. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  344. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  345. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  346. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  347. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  348. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  349. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  350. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  351. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  352. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  353. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  354. ut videas non e stipatis partibus esse.
  355. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  356. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  357. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  358. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  359. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  360. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  361. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  362. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  363. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  364. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  365. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  366. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  367. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  368. naturam res et convertunt corpora sese,
  369. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  370. nil referret enim quaedam decedere, abire
  371. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  372. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  373. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  374. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  375. concursus motus ordo positura figurae
  376. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  377. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  378. praeterea rei quae corpora mittere possit
  379. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  380. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  381. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  382. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  383. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  384. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  385. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  386. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  387. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  388. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  389. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  390. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  391. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  392. et velit ardoris naturam linquere solam,
  393. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  394. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  395. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  396. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  397. et qui principium gignundis aera rebus
  398. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  399. fingere res ipsum per se terramve creare
  400. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  401. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  402. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  403. aera iungentes igni terramque liquori,
  404. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  405. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  406. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  407. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  408. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  409. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  410. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  411. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  412. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  413. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  414. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  415. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  416. quae cum magna modis multis miranda videtur
  417. gentibus humanis regio visendaque fertur
  418. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  419. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  420. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  421. carmina quin etiam divini pectoris eius
  422. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  423. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  424. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  425. partibus egregie multis multoque minores,
  426. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  427. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  428. sanctius et multo certa ratione magis quam
  429. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  430. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  431. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  432. Primum quod motus exempto rebus inani
  433. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  434. aera solem ignem terras animalia frugis
  435. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  436. deinde quod omnino finem non esse secandis
  437. corporibus facient neque pausam stare fragori
  438. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  439. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  440. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  441. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  442. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  443. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  444. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  445. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  446. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  447. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  448. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  449. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  450. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  451. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  452. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  453. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  454. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  455. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  456. quam contra res illorum retroque putari?
  457. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  458. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  459. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  460. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  461. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  462. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  463. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  464. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  465. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  466. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  467. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  468. at primordia gignundis in rebus oportet
  469. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  470. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  471. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  472. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  473. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  474. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari