De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  2. quae tamen omnia corporea constare necessest
  3. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  4. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  5. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  6. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  7. at neque quo pacto persederit umor aquai
  8. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  9. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  10. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  11. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  12. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  13. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  14. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  15. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  16. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  17. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  18. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  19. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  20. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  21. invida praeclusit speciem natura videndi.
  22. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  23. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  24. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  25. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  26. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  27. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  28. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  29. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  30. omnia natura; namque est in rebus inane.
  31. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  32. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  33. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  34. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  35. quod si non esset, nulla ratione moveri
  36. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  37. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  38. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  39. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  40. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  41. multa modis multis varia ratione moveri
  42. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  43. non tam sollicito motu privata carerent
  44. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  45. undique materies quoniam stipata quiesset.
  46. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  47. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  48. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  49. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  50. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  51. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  52. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  53. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  54. inter saepta meant voces et clausa domorum
  55. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  56. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  57. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  58. Denique cur alias aliis praestare videmus
  59. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  60. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  61. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  62. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  63. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  64. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  65. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  66. at contra gravius plus in se corporis esse
  67. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  68. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  69. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  70. Illud in his rebus ne te deducere vero
  71. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  72. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  73. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  74. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  75. sic alias quoque res inter se posse moveri
  76. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  77. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  78. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  79. ni spatium dederint latices? concedere porro
  80. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  81. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  82. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  83. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  84. Postremo duo de concursu corpora lata
  85. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  86. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  87. is porro quamvis circum celerantibus auris
  88. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  89. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  90. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  91. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  92. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  93. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  94. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  95. nec tali ratione potest denserier aer
  96. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  97. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  98. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  99. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  100. multaque praeterea tibi possum commemorando
  101. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  102. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  103. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  104. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  105. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  106. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  107. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  108. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  109. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  110. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  111. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  112. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  113. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  114. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  115. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  116. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  117. argumentorum sit copia missa per auris.
  118. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  119. omnis ut est igitur per se natura duabus
  120. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  121. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  122. corpus enim per se communis dedicat esse
  123. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  124. haut erit occultis de rebus quo referentes
  125. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  126. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  127. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  128. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  129. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  130. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  131. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  132. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  133. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  134. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  135. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  136. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  137. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  138. rem prohibere queat per se transire meantem,
  139. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  140. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  141. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  142. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  143. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  144. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  145. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  146. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  147. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  148. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  149. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  150. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  151. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  152. discidio potis est seiungi seque gregari,
  153. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  154. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  155. servitium contra paupertas divitiaeque,
  156. libertas bellum concordia cetera quorum
  157. adventu manet incolumis natura abituque,
  158. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  159. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  160. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  161. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  162. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  163. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  164. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  165. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  166. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  167. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  168. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  169. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  170. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  171. denique materies si rerum nulla fuisset
  172. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  173. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  174. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  175. clara accendisset saevi certamina belli
  176. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  177. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  178. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  179. non ita uti corpus per se constare neque esse
  180. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  181. sed magis ut merito possis eventa vocare
  182. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  183. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  184. partim concilio quae constant principiorum.
  185. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  186. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  187. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  188. in rebus solido reperiri corpore posse.
  189. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  190. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  191. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  192. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  193. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  194. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  195. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  196. sensimus infuso lympharum rore superne.
  197. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  198. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  199. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  200. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  201. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  202. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  203. Principio quoniam duplex natura duarum
  204. dissimilis rerum longe constare repertast,
  205. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  206. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  207. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  208. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  209. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  210. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  211. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  212. materiem circum solidam constare necessest;
  213. nec res ulla potest vera ratione probari
  214. corpore inane suo celare atque intus habere,
  215. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  216. id porro nihil esse potest nisi materiai
  217. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  218. materies igitur, solido quae corpore constat,
  219. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  220. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  221. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  222. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  223. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  224. alternis igitur ni mirum corpus inani
  225. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  226. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  227. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  228. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  229. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  230. nec ratione queunt alia temptata labare;
  231. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  232. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  233. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  234. nec capere umorem neque item manabile frigus
  235. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  236. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  237. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  238. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  239. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  240. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  241. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  242. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  243. at quoniam supra docui nil posse creari
  244. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  245. esse inmortali primordia corpore debent,
  246. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  247. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  248. sunt igitur solida primordia simplicitate
  249. nec ratione queunt alia servata per aevom
  250. ex infinito iam tempore res reparare.
  251. denique si nullam finem natura parasset
  252. frangendis rebus, iam corpora materiai
  253. usque redacta forent aevo frangente priore,
  254. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  255. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  256. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  257. quam rursus refici; qua propter longa diei
  258. infinita aetas ante acti temporis omnis
  259. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  260. numquam relicuo reparari tempore posset.
  261. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  262. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  263. et finita simul generatim tempora rebus
  264. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  265. Huc accedit uti, solidissima materiai
  266. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  267. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  268. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  269. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  270. at contra si mollia sint primordia rerum,
  271. unde queant validi silices ferrumque creari,
  272. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  273. principio fundamenti natura carebit.
  274. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  275. quorum condenso magis omnia conciliatu
  276. artari possunt validasque ostendere viris.
  277. porro si nullast frangendis reddita finis
  278. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  279. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  280. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  281. at quoniam fragili natura praedita constant,
  282. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  283. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  284. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  285. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  286. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  287. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  288. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  289. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  290. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  291. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  292. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  293. commutari aliqua possent ratione revicta,
  294. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  295. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  296. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  297. nec totiens possent generatim saecla referre
  298. naturam mores victum motusque parentum.
  299. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  300. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  301. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  302. et minima constat natura nec fuit umquam
  303. per se secretum neque post hac esse valebit,
  304. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  305. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  306. agmine condenso naturam corporis explent;
  307. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  308. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  309. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  310. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  311. non ex illorum conventu conciliata,
  312. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  313. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  314. concedit natura reservans semina rebus.
  315. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  316. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  317. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  318. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  319. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  320. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  321. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  322. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  323. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  324. credere posse animum, victus fateare necessest
  325. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  326. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  327. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  328. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  329. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  330. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  331. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  332. non possunt ea quae debet genitalis habere
  333. materies, varios conexus pondera plagas
  334. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  335. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  336. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  337. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  338. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  339. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  340. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  341. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  342. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  343. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  344. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  345. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  346. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  347. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  348. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  349. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  350. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  351. languidior porro disiectis disque supatis.
  352. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  353. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  354. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  355. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  356. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  357. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  358. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  359. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  360. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  361. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  362. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  363. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  364. ut videas non e stipatis partibus esse.
  365. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  366. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  367. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  368. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  369. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  370. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  371. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  372. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  373. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  374. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  375. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  376. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  377. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  378. naturam res et convertunt corpora sese,
  379. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  380. nil referret enim quaedam decedere, abire
  381. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  382. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  383. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  384. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  385. concursus motus ordo positura figurae
  386. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  387. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  388. praeterea rei quae corpora mittere possit
  389. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  390. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  391. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  392. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  393. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  394. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  395. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  396. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  397. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  398. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  399. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  400. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  401. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  402. et velit ardoris naturam linquere solam,
  403. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  404. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  405. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  406. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  407. et qui principium gignundis aera rebus
  408. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  409. fingere res ipsum per se terramve creare
  410. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  411. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  412. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  413. aera iungentes igni terramque liquori,
  414. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  415. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  416. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  417. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  418. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  419. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  420. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  421. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  422. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  423. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  424. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  425. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  426. quae cum magna modis multis miranda videtur
  427. gentibus humanis regio visendaque fertur
  428. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  429. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  430. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  431. carmina quin etiam divini pectoris eius
  432. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  433. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  434. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  435. partibus egregie multis multoque minores,
  436. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  437. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  438. sanctius et multo certa ratione magis quam
  439. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  440. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  441. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  442. Primum quod motus exempto rebus inani
  443. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  444. aera solem ignem terras animalia frugis
  445. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  446. deinde quod omnino finem non esse secandis
  447. corporibus facient neque pausam stare fragori
  448. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  449. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  450. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  451. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  452. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  453. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  454. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  455. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  456. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  457. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  458. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  459. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  460. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  461. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  462. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  463. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  464. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  465. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  466. quam contra res illorum retroque putari?
  467. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  468. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  469. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  470. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  471. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  472. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  473. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  474. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  475. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  476. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  477. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  478. at primordia gignundis in rebus oportet
  479. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  480. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  481. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  482. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  483. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  484. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  485. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  486. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  487. nec cessare haec inter se mutare, meare
  488. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  489. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  490. immutabile enim quiddam superare necessest,
  491. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  492. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  493. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  494. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  495. in commutatum veniunt, constare necessest
  496. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  497. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  498. quin potius tali natura praedita quaedam
  499. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  500. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  501. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  502. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  503. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  504. aeris e terra res omnis crescere alique;
  505. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  506. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  507. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  508. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  509. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  510. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  511. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  512. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  513. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  514. ni mirum quia multa modis communia multis
  515. multarum rerum in rebus primordia mixta
  516. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  517. atque eadem magni refert primordia saepe
  518. cum quibus et quali positura contineantur
  519. et quos inter se dent motus accipiantque;
  520. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  521. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  522. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  523. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  524. multa elementa vides multis communia verbis,
  525. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  526. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  527. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  528. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  529. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  530. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  531. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  532. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  533. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  534. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  535. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  536. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  537. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  538. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  539. ex aurique putat micis consistere posse
  540. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  541. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  542. cetera consimili fingit ratione putatque.
  543. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  544. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  545. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  546. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  547. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  548. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  549. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  550. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  551. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  552. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  553. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  554. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  555. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  556. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  557. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  558. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  559. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  560. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  561. * * *
  562. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  563. esse et habere in se nervorum corpora parva
  564. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  565. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  566. ex alienigenis rebus constare putetur,
  567. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  568. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  569. si sunt in terris, terram constare necessest
  570. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  571. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  572. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  573. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  574. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  575. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  576. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  577. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  578. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  579. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  580. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  581. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  582. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  583. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  584. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  585. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  586. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  587. et latices dulcis guttas similique sapore
  588. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  589. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  590. herbarum genera et fruges frondesque videri
  591. dispertita inter terram latitare minute,
  592. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  593. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  594. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  595. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  596. verum semina multimodis inmixta latere
  597. multarum rerum in rebus communia debent.
  598. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  599. arboribus vicina cacumina summa terantur
  600. inter se validis facere id cogentibus austris,
  601. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  602. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  603. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  604. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  605. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  606. non possent ullum tempus celarier ignes,
  607. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  608. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  609. permagni referre eadem primordia saepe
  610. cum quibus et quali positura contineantur
  611. et quos inter se dent motus accipiantque,
  612. atque eadem paulo inter se mutata creare
  613. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  614. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  615. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  616. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  617. si fieri non posse putas, quin materiai
  618. corpora consimili natura praedita fingas,
  619. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  620. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  621. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  622. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  623. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  624. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  625. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  626. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  627. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  628. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  629. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  630. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  631. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  632. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  633. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  634. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  635. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  636. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  637. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  638. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  639. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  640. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  641. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  642. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  643. sed potius tali facto recreata valescat,
  644. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  645. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  646. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  647. carmine Pierio rationem exponere nostram
  648. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  649. si tibi forte animum tali ratione tenere
  650. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  651. naturam rerum, qua constet compta figura.
  652. Sed quoniam docui solidissima materiai
  653. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  654. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  655. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  656. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  657. pervideamus utrum finitum funditus omne
  658. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  659. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  660. finitumst; namque extremum debebat habere.
  661. extremum porro nullius posse videtur
  662. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  663. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  664. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  665. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  666. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  667. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  668. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  669. Praeterea si iam finitum constituatur
  670. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  671. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  672. id validis utrum contortum viribus ire
  673. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  674. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  675. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  676. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  677. cogit ut exempta concedas fine patere.
  678. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  679. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  680. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  681. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  682. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  683. fiet uti nusquam possit consistere finis
  684. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  685. Praeterea spatium summai totius omne
  686. undique si inclusum certis consisteret oris
  687. finitumque foret, iam copia materiai
  688. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  689. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  690. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  691. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  692. ex infinito iam tempore subsidendo.
  693. at nunc ni mirum requies data principiorum
  694. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  695. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  696. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  697. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  698. ex infinito cita corpora materiai.
  699. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  700. aer dissaepit collis atque aera montes,
  701. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  702. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  703. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  704. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  705. perpetuo possint aevi labentia tractu
  706. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  707. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  708. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  709. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  710. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  711. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  712. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  713. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  714. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  715. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  716. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  717. exiguum possent horai sistere tempus;
  718. nam dispulsa suo de coetu materiai
  719. copia ferretur magnum per inane soluta,
  720. sive adeo potius numquam concreta creasset
  721. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  722. nam certe neque consilio primordia rerum
  723. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  724. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  725. sed quia multa modis multis mutata per omne
  726. ex infinito vexantur percita plagis,
  727. omne genus motus et coetus experiundo
  728. tandem deveniunt in talis disposituras,
  729. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  730. et multos etiam magnos servata per annos
  731. ut semel in motus coniectast convenientis,
  732. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  733. integrent amnes et solis terra vapore
  734. fota novet fetus summissaque gens animantum
  735. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  736. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  737. ex infinito suboriri copia posset,
  738. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  739. nam vel uti privata cibo natura animantum
  740. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  741. dissolui simul ac defecit suppeditare
  742. materies aliqua ratione aversa viai.
  743. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  744. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  745. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  746. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  747. inter dum resilire tamen coguntur et una
  748. principiis rerum spatium tempusque fugai
  749. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  750. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  751. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  752. infinita opus est vis undique materiai.
  753. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  754. in medium summae quod dicunt omnia niti
  755. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  756. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  757. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  758. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  759. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  760. nitier in terraque retro requiescere posta,
  761. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  762. et simili ratione animalia suppa vagari
  763. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  764. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  765. sponte sua possint in caeli templa volare;
  766. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  767. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  768. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  769. sed vanus stolidis haec * * *
  770. amplexi quod habent perv * * *
  771. nam medium nihil esse potest * * *
  772. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  773. possit ibi quicquam consistere * * *
  774. quam quavis alia longe ratione * * *
  775. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  776. per medium, per non medium, concedere debet
  777. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  778. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  779. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  780. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  781. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  782. haud igitur possunt tali ratione teneri
  783. res in concilium medii cuppedine victae.
  784. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  785. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  786. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  787. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  788. at contra tenuis exponunt aeris auras