De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  2. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  3. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  4. quae tamen omnia corporea constare necessest
  5. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  6. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  7. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  8. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  9. at neque quo pacto persederit umor aquai
  10. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  11. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  12. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  13. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  14. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  15. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  16. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  17. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  18. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  19. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  20. saepe salutantum tactu praeterque meantum.