De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  2. Tum porro varios rerum sentimus odores
  3. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  4. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  5. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  6. quae tamen omnia corporea constare necessest
  7. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  8. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  9. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  10. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  11. at neque quo pacto persederit umor aquai
  12. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  13. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  14. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  15. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  16. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  17. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  18. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  19. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  20. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  21. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  22. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  23. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  24. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  25. invida praeclusit speciem natura videndi.
  26. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  27. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  28. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  29. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  30. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  31. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  32. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  33. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  34. omnia natura; namque est in rebus inane.
  35. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  36. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  37. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  38. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  39. quod si non esset, nulla ratione moveri
  40. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  41. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  42. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  43. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  44. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  45. multa modis multis varia ratione moveri
  46. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  47. non tam sollicito motu privata carerent
  48. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  49. undique materies quoniam stipata quiesset.
  50. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  51. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  52. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  53. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  54. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  55. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  56. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  57. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  58. inter saepta meant voces et clausa domorum
  59. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  60. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  61. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  62. Denique cur alias aliis praestare videmus
  63. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  64. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  65. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  66. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  67. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  68. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  69. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  70. at contra gravius plus in se corporis esse
  71. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  72. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  73. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  74. Illud in his rebus ne te deducere vero
  75. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  76. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  77. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  78. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  79. sic alias quoque res inter se posse moveri
  80. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  81. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  82. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  83. ni spatium dederint latices? concedere porro
  84. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  85. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  86. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  87. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  88. Postremo duo de concursu corpora lata
  89. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  90. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  91. is porro quamvis circum celerantibus auris
  92. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  93. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  94. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  95. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  96. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  97. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  98. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  99. nec tali ratione potest denserier aer
  100. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  101. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  102. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  103. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  104. multaque praeterea tibi possum commemorando
  105. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  106. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  107. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  108. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  109. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  110. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  111. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  112. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  113. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  114. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  115. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  116. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  117. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  118. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  119. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  120. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  121. argumentorum sit copia missa per auris.
  122. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  123. omnis ut est igitur per se natura duabus
  124. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  125. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  126. corpus enim per se communis dedicat esse
  127. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  128. haut erit occultis de rebus quo referentes
  129. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  130. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  131. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  132. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  133. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  134. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  135. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  136. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  137. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  138. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  139. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  140. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  141. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  142. rem prohibere queat per se transire meantem,
  143. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  144. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  145. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  146. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  147. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  148. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.