De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec validi possunt pontes venientis aquai
  2. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  3. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  4. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  5. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  6. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  7. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  8. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  9. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  10. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  11. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  12. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  13. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  14. Tum porro varios rerum sentimus odores
  15. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  16. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  17. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  18. quae tamen omnia corporea constare necessest
  19. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  20. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  21. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  22. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  23. at neque quo pacto persederit umor aquai
  24. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  25. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  26. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  27. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  28. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  29. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  30. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  31. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  32. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  33. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  34. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  35. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  36. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  37. invida praeclusit speciem natura videndi.
  38. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  39. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  40. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  41. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  42. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  43. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  44. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  45. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  46. omnia natura; namque est in rebus inane.
  47. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  48. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  49. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  50. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  51. quod si non esset, nulla ratione moveri
  52. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  53. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  54. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  55. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  56. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  57. multa modis multis varia ratione moveri
  58. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  59. non tam sollicito motu privata carerent
  60. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  61. undique materies quoniam stipata quiesset.
  62. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  63. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  64. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  65. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  66. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  67. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  68. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  69. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  70. inter saepta meant voces et clausa domorum
  71. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  72. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  73. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  74. Denique cur alias aliis praestare videmus
  75. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  76. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  77. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  78. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  79. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  80. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  81. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  82. at contra gravius plus in se corporis esse
  83. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  84. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  85. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  86. Illud in his rebus ne te deducere vero
  87. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  88. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  89. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  90. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  91. sic alias quoque res inter se posse moveri
  92. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  93. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  94. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  95. ni spatium dederint latices? concedere porro
  96. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  97. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  98. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  99. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  100. Postremo duo de concursu corpora lata
  101. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  102. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  103. is porro quamvis circum celerantibus auris
  104. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  105. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  106. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  107. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  108. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  109. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  110. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  111. nec tali ratione potest denserier aer
  112. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  113. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  114. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  115. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  116. multaque praeterea tibi possum commemorando
  117. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  118. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  119. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  120. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  121. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  122. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  123. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  124. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  125. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  126. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  127. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  128. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  129. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  130. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  131. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  132. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  133. argumentorum sit copia missa per auris.
  134. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  135. omnis ut est igitur per se natura duabus
  136. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  137. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  138. corpus enim per se communis dedicat esse
  139. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  140. haut erit occultis de rebus quo referentes
  141. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  142. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  143. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  144. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  145. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  146. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  147. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  148. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  149. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  150. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  151. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  152. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  153. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  154. rem prohibere queat per se transire meantem,
  155. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  156. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  157. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  158. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  159. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  160. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  161. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  162. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  163. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  164. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  165. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  166. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  167. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  168. discidio potis est seiungi seque gregari,
  169. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  170. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  171. servitium contra paupertas divitiaeque,
  172. libertas bellum concordia cetera quorum
  173. adventu manet incolumis natura abituque,
  174. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  175. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  176. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  177. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  178. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  179. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  180. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  181. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  182. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  183. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  184. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  185. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  186. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  187. denique materies si rerum nulla fuisset
  188. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  189. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  190. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  191. clara accendisset saevi certamina belli
  192. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  193. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  194. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  195. non ita uti corpus per se constare neque esse
  196. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  197. sed magis ut merito possis eventa vocare
  198. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  199. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  200. partim concilio quae constant principiorum.
  201. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  202. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  203. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  204. in rebus solido reperiri corpore posse.
  205. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  206. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  207. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  208. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  209. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  210. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  211. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  212. sensimus infuso lympharum rore superne.
  213. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  214. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  215. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  216. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  217. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  218. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  219. Principio quoniam duplex natura duarum
  220. dissimilis rerum longe constare repertast,
  221. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  222. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  223. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  224. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  225. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  226. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  227. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  228. materiem circum solidam constare necessest;
  229. nec res ulla potest vera ratione probari
  230. corpore inane suo celare atque intus habere,
  231. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  232. id porro nihil esse potest nisi materiai
  233. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  234. materies igitur, solido quae corpore constat,
  235. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  236. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  237. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  238. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  239. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  240. alternis igitur ni mirum corpus inani
  241. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  242. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  243. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  244. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  245. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  246. nec ratione queunt alia temptata labare;
  247. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  248. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  249. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  250. nec capere umorem neque item manabile frigus
  251. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  252. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  253. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  254. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  255. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  256. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  257. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  258. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  259. at quoniam supra docui nil posse creari
  260. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  261. esse inmortali primordia corpore debent,
  262. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  263. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  264. sunt igitur solida primordia simplicitate
  265. nec ratione queunt alia servata per aevom
  266. ex infinito iam tempore res reparare.
  267. denique si nullam finem natura parasset
  268. frangendis rebus, iam corpora materiai
  269. usque redacta forent aevo frangente priore,
  270. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  271. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  272. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  273. quam rursus refici; qua propter longa diei
  274. infinita aetas ante acti temporis omnis
  275. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  276. numquam relicuo reparari tempore posset.
  277. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  278. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  279. et finita simul generatim tempora rebus
  280. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  281. Huc accedit uti, solidissima materiai
  282. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  283. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  284. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,