De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  2. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  3. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  4. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  5. et cum mollis aquae fertur natura repente
  6. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  7. montibus ex altis magnus decursus aquai
  8. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  9. nec validi possunt pontes venientis aquai
  10. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  11. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  12. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  13. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  14. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  15. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  16. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  17. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  18. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  19. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  20. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  21. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  22. Tum porro varios rerum sentimus odores
  23. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  24. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  25. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  26. quae tamen omnia corporea constare necessest
  27. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  28. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  29. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  30. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  31. at neque quo pacto persederit umor aquai
  32. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  33. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  34. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  35. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  36. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  37. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  38. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  39. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  40. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  41. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  42. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  43. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  44. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  45. invida praeclusit speciem natura videndi.
  46. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  47. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  48. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  49. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  50. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  51. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  52. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  53. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  54. omnia natura; namque est in rebus inane.
  55. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  56. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  57. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  58. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  59. quod si non esset, nulla ratione moveri
  60. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  61. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  62. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  63. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  64. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  65. multa modis multis varia ratione moveri
  66. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  67. non tam sollicito motu privata carerent
  68. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  69. undique materies quoniam stipata quiesset.
  70. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  71. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  72. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  73. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  74. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  75. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  76. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  77. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  78. inter saepta meant voces et clausa domorum
  79. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  80. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  81. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  82. Denique cur alias aliis praestare videmus
  83. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  84. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  85. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  86. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  87. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  88. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  89. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  90. at contra gravius plus in se corporis esse
  91. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  92. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  93. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  94. Illud in his rebus ne te deducere vero
  95. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  96. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  97. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  98. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  99. sic alias quoque res inter se posse moveri
  100. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  101. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  102. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  103. ni spatium dederint latices? concedere porro
  104. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  105. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  106. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  107. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  108. Postremo duo de concursu corpora lata
  109. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  110. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  111. is porro quamvis circum celerantibus auris
  112. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  113. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  114. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  115. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  116. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  117. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  118. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  119. nec tali ratione potest denserier aer
  120. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  121. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  122. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  123. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  124. multaque praeterea tibi possum commemorando
  125. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  126. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  127. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  128. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  129. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  130. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  131. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  132. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  133. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  134. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  135. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  136. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  137. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  138. ut verear ne tarda prius per membra senectus