De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter dum rapido percurrens turbine campos
  2. arboribus magnis sternit montisque supremos
  3. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  4. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  5. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  6. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  7. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  8. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  9. et cum mollis aquae fertur natura repente
  10. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  11. montibus ex altis magnus decursus aquai
  12. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  13. nec validi possunt pontes venientis aquai
  14. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  15. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  16. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  17. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.