De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  2. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  3. Principio venti vis verberat incita corpus
  4. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  5. inter dum rapido percurrens turbine campos
  6. arboribus magnis sternit montisque supremos
  7. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  8. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  9. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  10. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  11. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  12. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  13. et cum mollis aquae fertur natura repente
  14. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  15. montibus ex altis magnus decursus aquai
  16. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  17. nec validi possunt pontes venientis aquai
  18. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  19. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  20. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  21. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  22. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  23. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  24. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  25. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  26. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  27. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  28. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  29. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  30. Tum porro varios rerum sentimus odores
  31. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  32. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  33. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  34. quae tamen omnia corporea constare necessest
  35. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  36. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  37. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  38. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  39. at neque quo pacto persederit umor aquai
  40. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  41. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  42. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  43. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  44. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  45. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  46. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  47. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  48. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  49. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  50. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  51. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  52. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  53. invida praeclusit speciem natura videndi.
  54. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  55. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  56. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  57. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  58. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  59. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  60. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  61. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  62. omnia natura; namque est in rebus inane.
  63. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  64. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  65. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  66. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  67. quod si non esset, nulla ratione moveri
  68. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  69. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  70. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  71. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  72. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  73. multa modis multis varia ratione moveri
  74. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  75. non tam sollicito motu privata carerent
  76. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  77. undique materies quoniam stipata quiesset.
  78. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  79. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  80. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  81. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  82. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  83. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  84. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  85. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  86. inter saepta meant voces et clausa domorum
  87. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  88. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  89. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  90. Denique cur alias aliis praestare videmus
  91. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  92. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  93. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  94. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  95. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  96. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  97. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  98. at contra gravius plus in se corporis esse
  99. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  100. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  101. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  102. Illud in his rebus ne te deducere vero
  103. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  104. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  105. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  106. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  107. sic alias quoque res inter se posse moveri
  108. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  109. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  110. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  111. ni spatium dederint latices? concedere porro
  112. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  113. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  114. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  115. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  116. Postremo duo de concursu corpora lata
  117. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  118. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  119. is porro quamvis circum celerantibus auris
  120. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  121. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  122. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  123. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  124. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  125. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  126. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  127. nec tali ratione potest denserier aer
  128. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  129. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  130. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  131. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  132. multaque praeterea tibi possum commemorando
  133. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  134. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  135. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  136. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  137. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  138. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  139. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  140. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  141. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  142. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  143. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  144. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  145. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  146. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  147. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  148. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  149. argumentorum sit copia missa per auris.
  150. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  151. omnis ut est igitur per se natura duabus
  152. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  153. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  154. corpus enim per se communis dedicat esse
  155. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  156. haut erit occultis de rebus quo referentes
  157. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  158. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  159. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  160. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  161. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  162. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  163. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  164. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  165. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  166. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  167. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  168. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  169. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  170. rem prohibere queat per se transire meantem,
  171. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  172. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  173. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  174. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  175. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  176. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  177. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  178. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  179. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  180. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  181. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  182. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  183. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  184. discidio potis est seiungi seque gregari,
  185. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  186. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  187. servitium contra paupertas divitiaeque,
  188. libertas bellum concordia cetera quorum
  189. adventu manet incolumis natura abituque,
  190. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  191. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  192. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  193. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  194. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  195. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  196. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  197. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  198. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  199. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  200. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  201. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  202. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  203. denique materies si rerum nulla fuisset
  204. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  205. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  206. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  207. clara accendisset saevi certamina belli
  208. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  209. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  210. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  211. non ita uti corpus per se constare neque esse
  212. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  213. sed magis ut merito possis eventa vocare
  214. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  215. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  216. partim concilio quae constant principiorum.
  217. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  218. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  219. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  220. in rebus solido reperiri corpore posse.
  221. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  222. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  223. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  224. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  225. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  226. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  227. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  228. sensimus infuso lympharum rore superne.
  229. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  230. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  231. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  232. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  233. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  234. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  235. Principio quoniam duplex natura duarum
  236. dissimilis rerum longe constare repertast,
  237. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  238. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  239. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  240. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  241. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  242. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  243. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  244. materiem circum solidam constare necessest;
  245. nec res ulla potest vera ratione probari
  246. corpore inane suo celare atque intus habere,
  247. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  248. id porro nihil esse potest nisi materiai
  249. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  250. materies igitur, solido quae corpore constat,
  251. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  252. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  253. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  254. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  255. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  256. alternis igitur ni mirum corpus inani
  257. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  258. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  259. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  260. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  261. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  262. nec ratione queunt alia temptata labare;
  263. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  264. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  265. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  266. nec capere umorem neque item manabile frigus
  267. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  268. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  269. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  270. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  271. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  272. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  273. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  274. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  275. at quoniam supra docui nil posse creari
  276. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  277. esse inmortali primordia corpore debent,
  278. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  279. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  280. sunt igitur solida primordia simplicitate
  281. nec ratione queunt alia servata per aevom
  282. ex infinito iam tempore res reparare.
  283. denique si nullam finem natura parasset
  284. frangendis rebus, iam corpora materiai
  285. usque redacta forent aevo frangente priore,
  286. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  287. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  288. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  289. quam rursus refici; qua propter longa diei
  290. infinita aetas ante acti temporis omnis
  291. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  292. numquam relicuo reparari tempore posset.
  293. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  294. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  295. et finita simul generatim tempora rebus
  296. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  297. Huc accedit uti, solidissima materiai
  298. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  299. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  300. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  301. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  302. at contra si mollia sint primordia rerum,
  303. unde queant validi silices ferrumque creari,
  304. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  305. principio fundamenti natura carebit.
  306. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  307. quorum condenso magis omnia conciliatu
  308. artari possunt validasque ostendere viris.
  309. porro si nullast frangendis reddita finis
  310. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  311. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  312. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  313. at quoniam fragili natura praedita constant,
  314. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  315. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  316. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  317. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  318. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  319. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  320. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  321. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  322. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  323. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  324. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  325. commutari aliqua possent ratione revicta,
  326. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  327. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  328. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  329. nec totiens possent generatim saecla referre
  330. naturam mores victum motusque parentum.
  331. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  332. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  333. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  334. et minima constat natura nec fuit umquam
  335. per se secretum neque post hac esse valebit,
  336. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  337. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  338. agmine condenso naturam corporis explent;
  339. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  340. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  341. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  342. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  343. non ex illorum conventu conciliata,
  344. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  345. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  346. concedit natura reservans semina rebus.
  347. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  348. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  349. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  350. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  351. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  352. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  353. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  354. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  355. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  356. credere posse animum, victus fateare necessest
  357. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  358. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  359. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  360. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  361. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  362. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  363. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  364. non possunt ea quae debet genitalis habere
  365. materies, varios conexus pondera plagas
  366. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  367. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  368. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  369. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  370. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  371. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  372. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  373. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  374. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  375. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  376. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  377. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  378. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  379. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  380. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  381. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  382. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  383. languidior porro disiectis disque supatis.
  384. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  385. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  386. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  387. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  388. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  389. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  390. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  391. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  392. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  393. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  394. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  395. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  396. ut videas non e stipatis partibus esse.
  397. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  398. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  399. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  400. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  401. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  402. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  403. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  404. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  405. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  406. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  407. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  408. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  409. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  410. naturam res et convertunt corpora sese,
  411. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  412. nil referret enim quaedam decedere, abire
  413. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  414. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  415. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  416. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  417. concursus motus ordo positura figurae
  418. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  419. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  420. praeterea rei quae corpora mittere possit
  421. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  422. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  423. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  424. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  425. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  426. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  427. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  428. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  429. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  430. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  431. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  432. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  433. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  434. et velit ardoris naturam linquere solam,
  435. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  436. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  437. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  438. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  439. et qui principium gignundis aera rebus
  440. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  441. fingere res ipsum per se terramve creare
  442. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  443. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  444. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  445. aera iungentes igni terramque liquori,
  446. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  447. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  448. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  449. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  450. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  451. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  452. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  453. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  454. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  455. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  456. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  457. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  458. quae cum magna modis multis miranda videtur
  459. gentibus humanis regio visendaque fertur
  460. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  461. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  462. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  463. carmina quin etiam divini pectoris eius
  464. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  465. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  466. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  467. partibus egregie multis multoque minores,
  468. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  469. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  470. sanctius et multo certa ratione magis quam
  471. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  472. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  473. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  474. Primum quod motus exempto rebus inani
  475. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  476. aera solem ignem terras animalia frugis
  477. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  478. deinde quod omnino finem non esse secandis
  479. corporibus facient neque pausam stare fragori
  480. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  481. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  482. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  483. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  484. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  485. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  486. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  487. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  488. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  489. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  490. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  491. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  492. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  493. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  494. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  495. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  496. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  497. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  498. quam contra res illorum retroque putari?
  499. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  500. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  501. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  502. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  503. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  504. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  505. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  506. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  507. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  508. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  509. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  510. at primordia gignundis in rebus oportet
  511. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  512. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  513. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  514. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  515. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  516. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  517. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  518. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  519. nec cessare haec inter se mutare, meare
  520. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  521. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  522. immutabile enim quiddam superare necessest,
  523. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  524. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  525. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  526. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  527. in commutatum veniunt, constare necessest
  528. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  529. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  530. quin potius tali natura praedita quaedam
  531. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  532. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  533. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  534. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  535. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  536. aeris e terra res omnis crescere alique;
  537. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  538. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  539. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  540. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  541. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  542. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  543. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  544. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  545. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  546. ni mirum quia multa modis communia multis
  547. multarum rerum in rebus primordia mixta
  548. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  549. atque eadem magni refert primordia saepe
  550. cum quibus et quali positura contineantur
  551. et quos inter se dent motus accipiantque;
  552. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  553. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  554. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  555. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  556. multa elementa vides multis communia verbis,
  557. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  558. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  559. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  560. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  561. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  562. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  563. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  564. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  565. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  566. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  567. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  568. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  569. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  570. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  571. ex aurique putat micis consistere posse
  572. aurum et de terris terram concrescere parvis,