De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  2. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  3. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  4. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  5. Principio venti vis verberat incita corpus
  6. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  7. inter dum rapido percurrens turbine campos
  8. arboribus magnis sternit montisque supremos
  9. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  10. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  11. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  12. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  13. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  14. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  15. et cum mollis aquae fertur natura repente
  16. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  17. montibus ex altis magnus decursus aquai
  18. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  19. nec validi possunt pontes venientis aquai
  20. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  21. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  22. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  23. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  24. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  25. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  26. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  27. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  28. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  29. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  30. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  31. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  32. Tum porro varios rerum sentimus odores
  33. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  34. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  35. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  36. quae tamen omnia corporea constare necessest
  37. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  38. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.