De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  2. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  3. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  4. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  5. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  6. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  7. Principio venti vis verberat incita corpus
  8. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  9. inter dum rapido percurrens turbine campos
  10. arboribus magnis sternit montisque supremos
  11. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  12. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  13. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  14. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  15. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  16. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  17. et cum mollis aquae fertur natura repente
  18. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  19. montibus ex altis magnus decursus aquai
  20. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  21. nec validi possunt pontes venientis aquai
  22. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  23. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  24. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  25. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  26. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  27. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  28. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  29. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  30. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  31. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  32. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  33. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  34. Tum porro varios rerum sentimus odores
  35. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  36. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  37. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  38. quae tamen omnia corporea constare necessest
  39. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  40. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  41. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  42. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  43. at neque quo pacto persederit umor aquai
  44. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  45. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  46. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  47. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  48. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  49. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  50. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  51. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  52. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  53. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  54. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  55. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  56. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  57. invida praeclusit speciem natura videndi.
  58. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  59. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  60. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  61. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  62. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  63. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  64. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  65. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  66. omnia natura; namque est in rebus inane.
  67. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  68. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  69. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  70. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  71. quod si non esset, nulla ratione moveri
  72. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  73. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  74. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  75. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  76. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  77. multa modis multis varia ratione moveri
  78. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  79. non tam sollicito motu privata carerent
  80. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  81. undique materies quoniam stipata quiesset.
  82. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  83. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  84. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  85. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  86. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  87. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  88. quod cibus in totas usque ab radicibus imis