De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  2. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  3. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  4. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  5. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  6. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  7. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  8. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  9. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  10. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  11. Principio venti vis verberat incita corpus
  12. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  13. inter dum rapido percurrens turbine campos
  14. arboribus magnis sternit montisque supremos
  15. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  16. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  17. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  18. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  19. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  20. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  21. et cum mollis aquae fertur natura repente
  22. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  23. montibus ex altis magnus decursus aquai
  24. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  25. nec validi possunt pontes venientis aquai
  26. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  27. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  28. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  29. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  30. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  31. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  32. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  33. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  34. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  35. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  36. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  37. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  38. Tum porro varios rerum sentimus odores
  39. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  40. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  41. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  42. quae tamen omnia corporea constare necessest
  43. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  44. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  45. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  46. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  47. at neque quo pacto persederit umor aquai
  48. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  49. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  50. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  51. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  52. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  53. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  54. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  55. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  56. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  57. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  58. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  59. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  60. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  61. invida praeclusit speciem natura videndi.
  62. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  63. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  64. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  65. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  66. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  67. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  68. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  69. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  70. omnia natura; namque est in rebus inane.
  71. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  72. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  73. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  74. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  75. quod si non esset, nulla ratione moveri
  76. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  77. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  78. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  79. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  80. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  81. multa modis multis varia ratione moveri
  82. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  83. non tam sollicito motu privata carerent
  84. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  85. undique materies quoniam stipata quiesset.
  86. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  87. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  88. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  89. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  90. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  91. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  92. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  93. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  94. inter saepta meant voces et clausa domorum
  95. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  96. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  97. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  98. Denique cur alias aliis praestare videmus
  99. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  100. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  101. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  102. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  103. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  104. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  105. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  106. at contra gravius plus in se corporis esse
  107. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  108. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  109. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  110. Illud in his rebus ne te deducere vero
  111. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  112. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  113. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  114. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  115. sic alias quoque res inter se posse moveri
  116. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  117. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  118. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  119. ni spatium dederint latices? concedere porro
  120. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  121. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  122. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  123. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  124. Postremo duo de concursu corpora lata
  125. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  126. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  127. is porro quamvis circum celerantibus auris
  128. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  129. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  130. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.