De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  2. corpora deponunt et candens lacteus umor
  3. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  4. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  5. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  6. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  7. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  8. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  9. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  10. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  11. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  12. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  13. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  14. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  15. Principio venti vis verberat incita corpus
  16. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  17. inter dum rapido percurrens turbine campos
  18. arboribus magnis sternit montisque supremos
  19. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  20. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  21. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  22. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  23. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  24. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  25. et cum mollis aquae fertur natura repente
  26. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  27. montibus ex altis magnus decursus aquai
  28. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  29. nec validi possunt pontes venientis aquai
  30. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  31. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  32. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  33. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  34. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  35. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  36. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  37. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  38. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  39. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  40. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  41. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  42. Tum porro varios rerum sentimus odores
  43. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  44. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  45. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  46. quae tamen omnia corporea constare necessest
  47. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  48. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  49. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  50. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  51. at neque quo pacto persederit umor aquai
  52. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  53. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  54. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  55. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  56. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  57. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  58. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  59. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  60. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  61. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  62. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  63. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  64. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  65. invida praeclusit speciem natura videndi.
  66. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  67. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  68. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  69. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  70. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  71. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  72. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  73. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  74. omnia natura; namque est in rebus inane.
  75. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  76. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  77. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  78. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  79. quod si non esset, nulla ratione moveri
  80. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  81. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  82. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  83. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  84. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  85. multa modis multis varia ratione moveri
  86. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  87. non tam sollicito motu privata carerent
  88. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  89. undique materies quoniam stipata quiesset.
  90. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  91. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  92. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  93. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  94. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  95. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  96. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  97. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  98. inter saepta meant voces et clausa domorum
  99. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  100. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  101. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  102. Denique cur alias aliis praestare videmus
  103. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  104. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  105. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  106. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  107. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  108. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  109. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  110. at contra gravius plus in se corporis esse
  111. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  112. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  113. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  114. Illud in his rebus ne te deducere vero
  115. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  116. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  117. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  118. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  119. sic alias quoque res inter se posse moveri
  120. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  121. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  122. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  123. ni spatium dederint latices? concedere porro
  124. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  125. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  126. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  127. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  128. Postremo duo de concursu corpora lata