De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  2. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  3. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  4. corpora deponunt et candens lacteus umor
  5. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  6. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  7. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  8. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  9. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  10. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  11. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  12. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  13. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  14. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  15. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  16. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  17. Principio venti vis verberat incita corpus
  18. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  19. inter dum rapido percurrens turbine campos
  20. arboribus magnis sternit montisque supremos
  21. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  22. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  23. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  24. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  25. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  26. nec ratione fluunt alia stragemque propagant