De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  2. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  3. discidio redeunt in corpora materiai.
  4. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  5. in gremium matris terrai praecipitavit;
  6. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  7. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  8. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  9. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  10. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  11. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  12. corpora deponunt et candens lacteus umor
  13. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  14. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  15. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  16. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  17. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  18. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  19. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  20. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  21. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  22. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  23. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  24. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  25. Principio venti vis verberat incita corpus
  26. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  27. inter dum rapido percurrens turbine campos
  28. arboribus magnis sternit montisque supremos
  29. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  30. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  31. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  32. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  33. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  34. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  35. et cum mollis aquae fertur natura repente
  36. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  37. montibus ex altis magnus decursus aquai
  38. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  39. nec validi possunt pontes venientis aquai
  40. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  41. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  42. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  43. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  44. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  45. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  46. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  47. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  48. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  49. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  50. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  51. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  52. Tum porro varios rerum sentimus odores
  53. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  54. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  55. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  56. quae tamen omnia corporea constare necessest
  57. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  58. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  59. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  60. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  61. at neque quo pacto persederit umor aquai
  62. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  63. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  64. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  65. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  66. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  67. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  68. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  69. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  70. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  71. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  72. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  73. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  74. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  75. invida praeclusit speciem natura videndi.
  76. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  77. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  78. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  79. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  80. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  81. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  82. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  83. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  84. omnia natura; namque est in rebus inane.
  85. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  86. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  87. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  88. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  89. quod si non esset, nulla ratione moveri
  90. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  91. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  92. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  93. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  94. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  95. multa modis multis varia ratione moveri
  96. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  97. non tam sollicito motu privata carerent
  98. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  99. undique materies quoniam stipata quiesset.
  100. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  101. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  102. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  103. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  104. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  105. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  106. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  107. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  108. inter saepta meant voces et clausa domorum
  109. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  110. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  111. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  112. Denique cur alias aliis praestare videmus
  113. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  114. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  115. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  116. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  117. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  118. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  119. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  120. at contra gravius plus in se corporis esse
  121. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  122. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  123. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  124. Illud in his rebus ne te deducere vero
  125. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  126. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  127. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  128. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  129. sic alias quoque res inter se posse moveri
  130. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  131. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  132. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  133. ni spatium dederint latices? concedere porro
  134. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  135. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  136. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  137. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  138. Postremo duo de concursu corpora lata
  139. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  140. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  141. is porro quamvis circum celerantibus auris
  142. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  143. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  144. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  145. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  146. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  147. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  148. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  149. nec tali ratione potest denserier aer
  150. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  151. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  152. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  153. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  154. multaque praeterea tibi possum commemorando
  155. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  156. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  157. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  158. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  159. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  160. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  161. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  162. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  163. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  164. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  165. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  166. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  167. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  168. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  169. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  170. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  171. argumentorum sit copia missa per auris.
  172. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  173. omnis ut est igitur per se natura duabus
  174. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  175. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  176. corpus enim per se communis dedicat esse
  177. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  178. haut erit occultis de rebus quo referentes
  179. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  180. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  181. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  182. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  183. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  184. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  185. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  186. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  187. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  188. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  189. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  190. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  191. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  192. rem prohibere queat per se transire meantem,
  193. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  194. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  195. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  196. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  197. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  198. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  199. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  200. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  201. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  202. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  203. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  204. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  205. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  206. discidio potis est seiungi seque gregari,
  207. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  208. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  209. servitium contra paupertas divitiaeque,
  210. libertas bellum concordia cetera quorum
  211. adventu manet incolumis natura abituque,
  212. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  213. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  214. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  215. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  216. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  217. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  218. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  219. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  220. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  221. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  222. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  223. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  224. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  225. denique materies si rerum nulla fuisset
  226. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  227. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  228. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  229. clara accendisset saevi certamina belli
  230. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  231. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  232. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  233. non ita uti corpus per se constare neque esse
  234. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  235. sed magis ut merito possis eventa vocare
  236. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  237. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  238. partim concilio quae constant principiorum.
  239. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  240. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  241. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  242. in rebus solido reperiri corpore posse.
  243. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  244. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  245. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  246. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  247. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  248. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  249. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  250. sensimus infuso lympharum rore superne.
  251. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  252. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  253. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  254. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  255. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  256. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  257. Principio quoniam duplex natura duarum
  258. dissimilis rerum longe constare repertast,
  259. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  260. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  261. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  262. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  263. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  264. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  265. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  266. materiem circum solidam constare necessest;
  267. nec res ulla potest vera ratione probari
  268. corpore inane suo celare atque intus habere,
  269. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  270. id porro nihil esse potest nisi materiai
  271. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  272. materies igitur, solido quae corpore constat,
  273. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  274. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  275. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  276. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  277. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  278. alternis igitur ni mirum corpus inani
  279. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  280. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  281. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  282. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  283. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  284. nec ratione queunt alia temptata labare;
  285. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  286. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  287. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  288. nec capere umorem neque item manabile frigus
  289. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  290. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  291. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  292. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  293. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  294. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  295. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  296. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  297. at quoniam supra docui nil posse creari
  298. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  299. esse inmortali primordia corpore debent,
  300. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  301. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  302. sunt igitur solida primordia simplicitate
  303. nec ratione queunt alia servata per aevom
  304. ex infinito iam tempore res reparare.
  305. denique si nullam finem natura parasset
  306. frangendis rebus, iam corpora materiai
  307. usque redacta forent aevo frangente priore,
  308. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  309. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  310. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  311. quam rursus refici; qua propter longa diei
  312. infinita aetas ante acti temporis omnis
  313. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  314. numquam relicuo reparari tempore posset.
  315. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  316. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  317. et finita simul generatim tempora rebus
  318. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  319. Huc accedit uti, solidissima materiai
  320. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  321. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  322. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  323. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  324. at contra si mollia sint primordia rerum,
  325. unde queant validi silices ferrumque creari,
  326. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  327. principio fundamenti natura carebit.
  328. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  329. quorum condenso magis omnia conciliatu
  330. artari possunt validasque ostendere viris.
  331. porro si nullast frangendis reddita finis
  332. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  333. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  334. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  335. at quoniam fragili natura praedita constant,
  336. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  337. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  338. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  339. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  340. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  341. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  342. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  343. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  344. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  345. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  346. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  347. commutari aliqua possent ratione revicta,
  348. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  349. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  350. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  351. nec totiens possent generatim saecla referre
  352. naturam mores victum motusque parentum.
  353. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  354. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  355. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  356. et minima constat natura nec fuit umquam
  357. per se secretum neque post hac esse valebit,
  358. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  359. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  360. agmine condenso naturam corporis explent;
  361. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  362. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  363. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  364. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  365. non ex illorum conventu conciliata,
  366. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  367. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  368. concedit natura reservans semina rebus.
  369. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  370. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  371. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  372. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  373. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  374. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  375. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  376. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  377. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  378. credere posse animum, victus fateare necessest
  379. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  380. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  381. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  382. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  383. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  384. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  385. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  386. non possunt ea quae debet genitalis habere
  387. materies, varios conexus pondera plagas
  388. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  389. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  390. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  391. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  392. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  393. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  394. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  395. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  396. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  397. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  398. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  399. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  400. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  401. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  402. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  403. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  404. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  405. languidior porro disiectis disque supatis.
  406. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  407. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  408. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  409. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  410. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  411. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  412. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  413. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  414. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  415. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  416. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  417. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  418. ut videas non e stipatis partibus esse.
  419. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  420. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  421. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  422. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  423. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  424. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  425. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  426. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  427. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  428. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  429. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  430. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  431. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  432. naturam res et convertunt corpora sese,
  433. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  434. nil referret enim quaedam decedere, abire
  435. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  436. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  437. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  438. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  439. concursus motus ordo positura figurae
  440. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  441. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  442. praeterea rei quae corpora mittere possit
  443. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  444. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  445. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  446. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  447. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  448. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  449. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  450. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  451. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  452. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  453. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  454. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  455. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  456. et velit ardoris naturam linquere solam,
  457. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  458. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.