De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  2. inmortali sunt natura praedita certe.
  3. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  4. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  5. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  6. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  7. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  8. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  9. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  10. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  11. dissimiles constant aeternaque materies est,
  12. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  13. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  14. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  15. discidio redeunt in corpora materiai.
  16. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  17. in gremium matris terrai praecipitavit;
  18. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  19. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  20. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  21. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  22. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  23. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  24. corpora deponunt et candens lacteus umor
  25. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  26. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  27. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  28. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  29. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  30. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  31. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  32. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  33. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  34. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  35. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  36. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  37. Principio venti vis verberat incita corpus
  38. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  39. inter dum rapido percurrens turbine campos
  40. arboribus magnis sternit montisque supremos
  41. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  42. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  43. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  44. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  45. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  46. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  47. et cum mollis aquae fertur natura repente
  48. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  49. montibus ex altis magnus decursus aquai
  50. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  51. nec validi possunt pontes venientis aquai
  52. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  53. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  54. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  55. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  56. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  57. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  58. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  59. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  60. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  61. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  62. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  63. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  64. Tum porro varios rerum sentimus odores
  65. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  66. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  67. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  68. quae tamen omnia corporea constare necessest
  69. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  70. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  71. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  72. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  73. at neque quo pacto persederit umor aquai
  74. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  75. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  76. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  77. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  78. anulus in digito subter tenuatur habendo,