De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  2. inmortali sunt natura praedita certe.
  3. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  4. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  5. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  6. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  7. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  8. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  9. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  10. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  11. dissimiles constant aeternaque materies est,
  12. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  13. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  14. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  15. discidio redeunt in corpora materiai.
  16. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  17. in gremium matris terrai praecipitavit;
  18. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt