De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
  2. te sociam studeo scribendis versibus esse,
  3. quos ego de rerum natura pangere conor
  4. Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
  5. omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
  6. quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
  7. effice ut interea fera moenera militiai
  8. per maria ac terras omnis sopita quiescant;
  9. nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
  10. mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
  11. armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
  12. reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
  13. atque ita suspiciens tereti cervice reposta
  14. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  15. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  16. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  17. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  18. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  19. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  20. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  21. talibus in rebus communi desse saluti.
  22. omnis enim per se divum natura necessest
  23. immortali aevo summa cum pace fruatur
  24. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  25. nam privata dolore omni, privata periclis,
  26. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  27. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  28. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  29. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  30. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  31. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  32. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  33. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  34. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  35. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  36. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  37. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  38. appellare suemus et haec eadem usurpare
  39. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  40. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  41. in terris oppressa gravi sub religione,
  42. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  43. horribili super aspectu mortalibus instans,
  44. primum Graius homo mortalis tollere contra
  45. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  46. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  47. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  48. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  49. naturae primus portarum claustra cupiret.
  50. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  51. processit longe flammantia moenia mundi
  52. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  53. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  54. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  55. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  56. quare religio pedibus subiecta vicissim
  57. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  58. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  59. impia te rationis inire elementa viamque
  60. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  61. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  62. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  63. Iphianassai turparunt sanguine foede
  64. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  65. cui simul infula virgineos circum data comptus
  66. ex utraque pari malarum parte profusast,
  67. et maestum simul ante aras adstare parentem
  68. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  69. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  70. muta metu terram genibus summissa petebat.
  71. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  72. quod patrio princeps donarat nomine regem;