De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  2. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  3. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  4. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  5. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  6. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  7. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  8. inmortali sunt natura praedita certe.
  9. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  10. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  11. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  12. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  13. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  14. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  15. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  16. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  17. dissimiles constant aeternaque materies est,
  18. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  19. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  20. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  21. discidio redeunt in corpora materiai.
  22. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  23. in gremium matris terrai praecipitavit;
  24. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  25. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  26. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  27. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  28. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  29. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  30. corpora deponunt et candens lacteus umor
  31. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  32. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  33. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  34. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  35. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  36. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  37. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  38. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  39. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  40. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  41. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  42. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  43. Principio venti vis verberat incita corpus
  44. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  45. inter dum rapido percurrens turbine campos
  46. arboribus magnis sternit montisque supremos
  47. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  48. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  49. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  50. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  51. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  52. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  53. et cum mollis aquae fertur natura repente
  54. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  55. montibus ex altis magnus decursus aquai
  56. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  57. nec validi possunt pontes venientis aquai
  58. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  59. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  60. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  61. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  62. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  63. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  64. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  65. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  66. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  67. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  68. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  69. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  70. Tum porro varios rerum sentimus odores
  71. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  72. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  73. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  74. quae tamen omnia corporea constare necessest
  75. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  76. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  77. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  78. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  79. at neque quo pacto persederit umor aquai
  80. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  81. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  82. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  83. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  84. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  85. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  86. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  87. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  88. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  89. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  90. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  91. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  92. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  93. invida praeclusit speciem natura videndi.
  94. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  95. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  96. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  97. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  98. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  99. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  100. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  101. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  102. omnia natura; namque est in rebus inane.
  103. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  104. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  105. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  106. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  107. quod si non esset, nulla ratione moveri
  108. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  109. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  110. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  111. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  112. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  113. multa modis multis varia ratione moveri
  114. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  115. non tam sollicito motu privata carerent
  116. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  117. undique materies quoniam stipata quiesset.
  118. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  119. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  120. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  121. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  122. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  123. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  124. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  125. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  126. inter saepta meant voces et clausa domorum
  127. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  128. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  129. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  130. Denique cur alias aliis praestare videmus
  131. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  132. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  133. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  134. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  135. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  136. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  137. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  138. at contra gravius plus in se corporis esse
  139. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  140. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  141. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  142. Illud in his rebus ne te deducere vero
  143. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  144. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  145. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  146. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  147. sic alias quoque res inter se posse moveri
  148. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  149. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  150. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  151. ni spatium dederint latices? concedere porro
  152. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  153. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  154. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  155. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  156. Postremo duo de concursu corpora lata
  157. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  158. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  159. is porro quamvis circum celerantibus auris
  160. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  161. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  162. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  163. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  164. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  165. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  166. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  167. nec tali ratione potest denserier aer
  168. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  169. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  170. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  171. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  172. multaque praeterea tibi possum commemorando
  173. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  174. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  175. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  176. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  177. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  178. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  179. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  180. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  181. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  182. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  183. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  184. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  185. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  186. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  187. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  188. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  189. argumentorum sit copia missa per auris.
  190. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  191. omnis ut est igitur per se natura duabus
  192. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  193. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  194. corpus enim per se communis dedicat esse
  195. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  196. haut erit occultis de rebus quo referentes
  197. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  198. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  199. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  200. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  201. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  202. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  203. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  204. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  205. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  206. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  207. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  208. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  209. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  210. rem prohibere queat per se transire meantem,
  211. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  212. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  213. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  214. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  215. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  216. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  217. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  218. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  219. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  220. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  221. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  222. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  223. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  224. discidio potis est seiungi seque gregari,
  225. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  226. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  227. servitium contra paupertas divitiaeque,
  228. libertas bellum concordia cetera quorum