De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  2. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  3. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  4. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  5. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  6. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  7. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  8. inmortali sunt natura praedita certe.
  9. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  10. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  11. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  12. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  13. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  14. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  15. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  16. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  17. dissimiles constant aeternaque materies est,
  18. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  19. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  20. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  21. discidio redeunt in corpora materiai.
  22. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  23. in gremium matris terrai praecipitavit;
  24. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  25. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  26. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  27. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  28. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  29. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  30. corpora deponunt et candens lacteus umor
  31. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  32. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  33. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  34. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  35. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  36. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  37. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  38. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  39. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  40. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  41. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  42. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  43. Principio venti vis verberat incita corpus
  44. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  45. inter dum rapido percurrens turbine campos
  46. arboribus magnis sternit montisque supremos
  47. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  48. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  49. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  50. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  51. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  52. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  53. et cum mollis aquae fertur natura repente
  54. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  55. montibus ex altis magnus decursus aquai
  56. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  57. nec validi possunt pontes venientis aquai
  58. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  59. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  60. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  61. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  62. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  63. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  64. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  65. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  66. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  67. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  68. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  69. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  70. Tum porro varios rerum sentimus odores
  71. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  72. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  73. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  74. quae tamen omnia corporea constare necessest
  75. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  76. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  77. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  78. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  79. at neque quo pacto persederit umor aquai
  80. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  81. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  82. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  83. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  84. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  85. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  86. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  87. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  88. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  89. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  90. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  91. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  92. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  93. invida praeclusit speciem natura videndi.
  94. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  95. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  96. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  97. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  98. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  99. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  100. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  101. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  102. omnia natura; namque est in rebus inane.
  103. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  104. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  105. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  106. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  107. quod si non esset, nulla ratione moveri
  108. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  109. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  110. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  111. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  112. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  113. multa modis multis varia ratione moveri
  114. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  115. non tam sollicito motu privata carerent
  116. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  117. undique materies quoniam stipata quiesset.
  118. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  119. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  120. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  121. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  122. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  123. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  124. quod cibus in totas usque ab radicibus imis