De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  2. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  3. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  4. nullius exitium patitur natura videri.
  5. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  6. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  7. unde animale genus generatim in lumina vitae
  8. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  9. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  10. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  11. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  12. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  13. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  14. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  15. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  16. inmortali sunt natura praedita certe.
  17. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  18. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  19. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  20. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  21. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  22. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  23. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  24. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  25. dissimiles constant aeternaque materies est,
  26. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  27. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  28. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  29. discidio redeunt in corpora materiai.
  30. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  31. in gremium matris terrai praecipitavit;
  32. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  33. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  34. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  35. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  36. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  37. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  38. corpora deponunt et candens lacteus umor
  39. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  40. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  41. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  42. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  43. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  44. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  45. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  46. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  47. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  48. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  49. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  50. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  51. Principio venti vis verberat incita corpus
  52. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  53. inter dum rapido percurrens turbine campos
  54. arboribus magnis sternit montisque supremos
  55. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  56. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  57. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  58. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  59. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  60. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  61. et cum mollis aquae fertur natura repente
  62. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  63. montibus ex altis magnus decursus aquai
  64. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  65. nec validi possunt pontes venientis aquai
  66. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  67. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  68. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  69. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  70. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  71. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  72. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  73. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  74. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  75. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  76. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  77. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  78. Tum porro varios rerum sentimus odores
  79. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  80. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  81. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  82. quae tamen omnia corporea constare necessest
  83. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  84. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  85. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  86. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  87. at neque quo pacto persederit umor aquai
  88. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  89. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  90. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  91. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  92. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  93. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  94. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  95. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  96. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  97. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  98. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  99. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  100. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  101. invida praeclusit speciem natura videndi.
  102. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  103. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  104. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  105. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  106. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  107. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  108. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  109. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  110. omnia natura; namque est in rebus inane.