De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  2. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  3. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  4. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  5. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  6. nullius exitium patitur natura videri.
  7. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  8. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  9. unde animale genus generatim in lumina vitae
  10. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  11. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  12. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  13. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  14. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  15. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  16. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  17. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  18. inmortali sunt natura praedita certe.
  19. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  20. Denique res omnis eadem vis causaque volgo