De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae quoniam rerum naturam sola gubernas
  2. nec sine te quicquam dias in luminis oras
  3. exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
  4. te sociam studeo scribendis versibus esse,
  5. quos ego de rerum natura pangere conor
  6. Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
  7. omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
  8. quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
  9. effice ut interea fera moenera militiai
  10. per maria ac terras omnis sopita quiescant;
  11. nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
  12. mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
  13. armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
  14. reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
  15. atque ita suspiciens tereti cervice reposta
  16. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  17. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  18. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  19. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  20. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  21. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  22. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  23. talibus in rebus communi desse saluti.
  24. omnis enim per se divum natura necessest
  25. immortali aevo summa cum pace fruatur
  26. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  27. nam privata dolore omni, privata periclis,
  28. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  29. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  30. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  31. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  32. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  33. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  34. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  35. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  36. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  37. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  38. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  39. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  40. appellare suemus et haec eadem usurpare
  41. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  42. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  43. in terris oppressa gravi sub religione,
  44. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  45. horribili super aspectu mortalibus instans,
  46. primum Graius homo mortalis tollere contra
  47. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  48. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  49. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  50. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  51. naturae primus portarum claustra cupiret.
  52. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  53. processit longe flammantia moenia mundi
  54. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  55. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  56. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  57. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  58. quare religio pedibus subiecta vicissim
  59. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  60. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  61. impia te rationis inire elementa viamque
  62. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  63. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  64. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  65. Iphianassai turparunt sanguine foede
  66. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  67. cui simul infula virgineos circum data comptus
  68. ex utraque pari malarum parte profusast,
  69. et maestum simul ante aras adstare parentem
  70. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  71. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  72. muta metu terram genibus summissa petebat.
  73. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  74. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  75. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  76. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  77. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  78. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  79. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  80. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  81. tantum religio potuit suadere malorum.
  82. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  83. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  84. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  85. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  86. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  87. et merito; nam si certam finem esse viderent
  88. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  89. religionibus atque minis obsistere vatum.
  90. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  91. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  92. ignoratur enim quae sit natura animai,
  93. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  94. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  95. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  96. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  97. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  98. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  99. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  100. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  101. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  102. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  103. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  104. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  105. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  106. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  107. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  108. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  109. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  110. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  111. unde anima atque animi constet natura videndum,
  112. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  113. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  114. cernere uti videamur eos audireque coram,
  115. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  116. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  117. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  118. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  119. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  120. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  121. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  122. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  123. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  124. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  125. res quibus occultas penitus convisere possis.
  126. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  127. non radii solis neque lucida tela diei
  128. discutiant, sed naturae species ratioque.
  129. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  130. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  131. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  132. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  133. quorum operum causas nulla ratione videre
  134. possunt ac fieri divino numine rentur.
  135. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  136. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  137. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  138. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  139. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  140. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  141. e mare primum homines, e terra posset oriri
  142. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  143. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  144. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  145. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  146. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  147. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  148. qui posset mater rebus consistere certa?
  149. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  150. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  151. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  152. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  153. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  154. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  155. vites autumno fundi suadente videmus,
  156. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  157. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  158. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  159. tuto res teneras effert in luminis oras?
  160. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  161. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  162. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  163. concilio possent arceri tempore iniquo.
  164. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  165. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  166. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  167. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  168. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  169. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  170. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  171. quicque sua de materia grandescere alique.
  172. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  173. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  174. nec porro secreta cibo natura animantum
  175. propagare genus possit vitamque tueri;
  176. ut potius multis communia corpora rebus
  177. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  178. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  179. Denique cur homines tantos natura parare
  180. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  181. transire et magnos manibus divellere montis
  182. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  183. si non, materies quia rebus reddita certast
  184. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  185. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  186. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  187. aeris in teneras possint proferrier auras.
  188. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  189. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  190. esse videlicet in terris primordia rerum
  191. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  192. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  193. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  194. sponte sua multo fieri meliora videres.
  195. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  196. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  197. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  198. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  199. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  200. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  201. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  202. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  203. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  204. nullius exitium patitur natura videri.
  205. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  206. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  207. unde animale genus generatim in lumina vitae
  208. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  209. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  210. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  211. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  212. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  213. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  214. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  215. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  216. inmortali sunt natura praedita certe.
  217. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  218. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  219. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  220. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  221. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  222. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  223. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  224. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  225. dissimiles constant aeternaque materies est,
  226. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  227. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  228. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  229. discidio redeunt in corpora materiai.
  230. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  231. in gremium matris terrai praecipitavit;
  232. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  233. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  234. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  235. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  236. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  237. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  238. corpora deponunt et candens lacteus umor
  239. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  240. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  241. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  242. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  243. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  244. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  245. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  246. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  247. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  248. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  249. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  250. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  251. Principio venti vis verberat incita corpus
  252. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  253. inter dum rapido percurrens turbine campos
  254. arboribus magnis sternit montisque supremos
  255. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  256. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  257. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  258. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  259. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  260. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  261. et cum mollis aquae fertur natura repente
  262. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  263. montibus ex altis magnus decursus aquai
  264. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  265. nec validi possunt pontes venientis aquai
  266. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  267. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  268. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  269. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  270. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  271. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  272. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  273. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  274. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  275. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  276. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  277. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  278. Tum porro varios rerum sentimus odores
  279. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  280. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  281. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  282. quae tamen omnia corporea constare necessest
  283. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  284. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  285. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  286. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  287. at neque quo pacto persederit umor aquai
  288. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  289. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  290. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  291. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  292. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  293. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  294. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  295. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  296. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  297. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  298. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  299. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  300. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  301. invida praeclusit speciem natura videndi.
  302. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  303. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  304. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  305. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  306. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  307. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  308. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  309. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  310. omnia natura; namque est in rebus inane.
  311. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  312. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  313. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  314. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  315. quod si non esset, nulla ratione moveri
  316. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  317. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  318. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  319. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  320. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  321. multa modis multis varia ratione moveri
  322. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  323. non tam sollicito motu privata carerent
  324. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  325. undique materies quoniam stipata quiesset.
  326. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  327. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  328. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  329. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  330. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  331. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  332. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  333. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  334. inter saepta meant voces et clausa domorum
  335. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  336. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  337. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  338. Denique cur alias aliis praestare videmus
  339. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  340. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  341. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  342. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  343. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  344. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  345. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  346. at contra gravius plus in se corporis esse
  347. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  348. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  349. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  350. Illud in his rebus ne te deducere vero
  351. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  352. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  353. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  354. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  355. sic alias quoque res inter se posse moveri
  356. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  357. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  358. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  359. ni spatium dederint latices? concedere porro
  360. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  361. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  362. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  363. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  364. Postremo duo de concursu corpora lata
  365. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  366. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  367. is porro quamvis circum celerantibus auris
  368. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  369. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  370. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  371. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  372. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  373. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  374. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  375. nec tali ratione potest denserier aer
  376. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  377. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  378. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  379. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  380. multaque praeterea tibi possum commemorando
  381. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  382. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  383. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  384. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  385. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  386. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  387. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  388. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  389. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  390. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  391. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  392. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  393. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  394. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  395. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  396. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  397. argumentorum sit copia missa per auris.
  398. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  399. omnis ut est igitur per se natura duabus
  400. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  401. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  402. corpus enim per se communis dedicat esse
  403. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  404. haut erit occultis de rebus quo referentes
  405. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  406. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  407. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  408. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  409. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  410. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  411. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  412. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  413. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  414. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  415. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  416. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  417. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  418. rem prohibere queat per se transire meantem,
  419. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  420. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  421. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  422. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  423. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  424. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  425. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  426. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  427. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  428. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  429. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  430. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  431. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  432. discidio potis est seiungi seque gregari,
  433. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  434. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  435. servitium contra paupertas divitiaeque,
  436. libertas bellum concordia cetera quorum
  437. adventu manet incolumis natura abituque,
  438. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  439. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  440. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  441. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  442. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  443. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  444. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  445. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  446. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  447. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  448. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  449. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  450. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  451. denique materies si rerum nulla fuisset
  452. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  453. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  454. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  455. clara accendisset saevi certamina belli
  456. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  457. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  458. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  459. non ita uti corpus per se constare neque esse
  460. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  461. sed magis ut merito possis eventa vocare
  462. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  463. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  464. partim concilio quae constant principiorum.