De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. efficis ut cupide generatim saecla propagent.
  2. quae quoniam rerum naturam sola gubernas
  3. nec sine te quicquam dias in luminis oras
  4. exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
  5. te sociam studeo scribendis versibus esse,
  6. quos ego de rerum natura pangere conor
  7. Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
  8. omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
  9. quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
  10. effice ut interea fera moenera militiai
  11. per maria ac terras omnis sopita quiescant;
  12. nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
  13. mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
  14. armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
  15. reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
  16. atque ita suspiciens tereti cervice reposta
  17. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  18. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  19. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  20. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  21. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  22. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  23. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  24. talibus in rebus communi desse saluti.
  25. omnis enim per se divum natura necessest
  26. immortali aevo summa cum pace fruatur
  27. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  28. nam privata dolore omni, privata periclis,
  29. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  30. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  31. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  32. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  33. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  34. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  35. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  36. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  37. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  38. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  39. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  40. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  41. appellare suemus et haec eadem usurpare
  42. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  43. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  44. in terris oppressa gravi sub religione,
  45. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  46. horribili super aspectu mortalibus instans,
  47. primum Graius homo mortalis tollere contra
  48. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  49. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  50. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  51. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  52. naturae primus portarum claustra cupiret.
  53. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  54. processit longe flammantia moenia mundi
  55. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  56. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  57. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  58. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  59. quare religio pedibus subiecta vicissim
  60. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  61. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  62. impia te rationis inire elementa viamque
  63. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  64. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  65. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  66. Iphianassai turparunt sanguine foede
  67. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  68. cui simul infula virgineos circum data comptus
  69. ex utraque pari malarum parte profusast,
  70. et maestum simul ante aras adstare parentem
  71. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  72. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  73. muta metu terram genibus summissa petebat.
  74. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  75. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  76. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  77. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  78. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  79. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  80. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  81. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  82. tantum religio potuit suadere malorum.
  83. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  84. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  85. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  86. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  87. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  88. et merito; nam si certam finem esse viderent
  89. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  90. religionibus atque minis obsistere vatum.
  91. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  92. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  93. ignoratur enim quae sit natura animai,
  94. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  95. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  96. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  97. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  98. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  99. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  100. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  101. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  102. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  103. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  104. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  105. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  106. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  107. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  108. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  109. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  110. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  111. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  112. unde anima atque animi constet natura videndum,
  113. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  114. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  115. cernere uti videamur eos audireque coram,
  116. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  117. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  118. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  119. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  120. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  121. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  122. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  123. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  124. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  125. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  126. res quibus occultas penitus convisere possis.
  127. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  128. non radii solis neque lucida tela diei
  129. discutiant, sed naturae species ratioque.
  130. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  131. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  132. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  133. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  134. quorum operum causas nulla ratione videre
  135. possunt ac fieri divino numine rentur.
  136. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  137. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  138. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  139. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  140. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  141. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  142. e mare primum homines, e terra posset oriri
  143. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  144. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  145. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  146. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  147. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  148. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  149. qui posset mater rebus consistere certa?
  150. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  151. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  152. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  153. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  154. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  155. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  156. vites autumno fundi suadente videmus,
  157. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  158. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  159. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  160. tuto res teneras effert in luminis oras?
  161. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  162. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  163. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  164. concilio possent arceri tempore iniquo.
  165. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  166. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  167. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  168. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  169. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  170. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  171. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  172. quicque sua de materia grandescere alique.
  173. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  174. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  175. nec porro secreta cibo natura animantum
  176. propagare genus possit vitamque tueri;
  177. ut potius multis communia corpora rebus
  178. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  179. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  180. Denique cur homines tantos natura parare
  181. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  182. transire et magnos manibus divellere montis
  183. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  184. si non, materies quia rebus reddita certast
  185. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  186. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  187. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  188. aeris in teneras possint proferrier auras.
  189. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  190. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  191. esse videlicet in terris primordia rerum
  192. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  193. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  194. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  195. sponte sua multo fieri meliora videres.
  196. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  197. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  198. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  199. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  200. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  201. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  202. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  203. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  204. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  205. nullius exitium patitur natura videri.
  206. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  207. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  208. unde animale genus generatim in lumina vitae
  209. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  210. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  211. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  212. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  213. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  214. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  215. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  216. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  217. inmortali sunt natura praedita certe.
  218. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  219. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  220. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  221. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  222. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  223. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  224. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  225. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  226. dissimiles constant aeternaque materies est,
  227. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  228. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  229. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  230. discidio redeunt in corpora materiai.
  231. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  232. in gremium matris terrai praecipitavit;
  233. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  234. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  235. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  236. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  237. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  238. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  239. corpora deponunt et candens lacteus umor
  240. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  241. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  242. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  243. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  244. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  245. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  246. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  247. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  248. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  249. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  250. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  251. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  252. Principio venti vis verberat incita corpus
  253. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  254. inter dum rapido percurrens turbine campos
  255. arboribus magnis sternit montisque supremos
  256. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  257. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  258. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  259. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  260. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  261. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  262. et cum mollis aquae fertur natura repente
  263. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  264. montibus ex altis magnus decursus aquai
  265. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  266. nec validi possunt pontes venientis aquai
  267. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  268. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  269. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  270. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  271. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  272. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  273. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  274. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  275. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  276. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  277. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  278. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  279. Tum porro varios rerum sentimus odores
  280. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  281. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  282. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  283. quae tamen omnia corporea constare necessest
  284. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  285. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  286. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  287. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  288. at neque quo pacto persederit umor aquai
  289. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  290. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  291. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  292. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  293. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  294. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  295. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  296. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  297. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  298. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  299. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  300. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  301. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  302. invida praeclusit speciem natura videndi.
  303. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  304. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  305. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  306. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  307. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  308. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  309. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  310. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  311. omnia natura; namque est in rebus inane.
  312. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  313. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  314. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  315. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  316. quod si non esset, nulla ratione moveri
  317. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  318. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  319. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  320. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  321. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  322. multa modis multis varia ratione moveri
  323. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  324. non tam sollicito motu privata carerent
  325. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  326. undique materies quoniam stipata quiesset.
  327. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  328. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  329. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  330. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  331. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  332. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  333. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  334. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  335. inter saepta meant voces et clausa domorum
  336. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  337. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  338. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  339. Denique cur alias aliis praestare videmus
  340. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  341. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  342. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  343. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  344. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  345. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  346. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  347. at contra gravius plus in se corporis esse
  348. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  349. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  350. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  351. Illud in his rebus ne te deducere vero
  352. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  353. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  354. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  355. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  356. sic alias quoque res inter se posse moveri
  357. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  358. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  359. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  360. ni spatium dederint latices? concedere porro
  361. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  362. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  363. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  364. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  365. Postremo duo de concursu corpora lata
  366. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  367. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  368. is porro quamvis circum celerantibus auris
  369. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  370. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  371. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  372. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  373. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  374. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  375. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  376. nec tali ratione potest denserier aer
  377. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  378. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  379. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  380. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  381. multaque praeterea tibi possum commemorando
  382. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  383. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  384. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  385. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  386. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  387. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  388. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  389. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  390. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  391. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  392. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  393. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  394. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  395. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  396. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  397. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  398. argumentorum sit copia missa per auris.
  399. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  400. omnis ut est igitur per se natura duabus
  401. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  402. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  403. corpus enim per se communis dedicat esse
  404. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  405. haut erit occultis de rebus quo referentes
  406. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  407. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  408. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  409. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  410. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  411. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  412. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  413. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  414. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  415. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  416. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  417. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  418. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  419. rem prohibere queat per se transire meantem,
  420. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  421. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  422. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  423. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  424. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  425. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  426. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  427. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  428. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  429. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  430. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  431. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  432. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  433. discidio potis est seiungi seque gregari,
  434. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  435. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  436. servitium contra paupertas divitiaeque,
  437. libertas bellum concordia cetera quorum
  438. adventu manet incolumis natura abituque,
  439. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  440. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  441. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  442. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  443. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  444. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  445. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  446. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  447. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  448. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  449. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  450. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  451. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  452. denique materies si rerum nulla fuisset
  453. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  454. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  455. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  456. clara accendisset saevi certamina belli
  457. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  458. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  459. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  460. non ita uti corpus per se constare neque esse
  461. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  462. sed magis ut merito possis eventa vocare
  463. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  464. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  465. partim concilio quae constant principiorum.
  466. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  467. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  468. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  469. in rebus solido reperiri corpore posse.
  470. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  471. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  472. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  473. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  474. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  475. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  476. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  477. sensimus infuso lympharum rore superne.
  478. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  479. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  480. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  481. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  482. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  483. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  484. Principio quoniam duplex natura duarum
  485. dissimilis rerum longe constare repertast,
  486. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  487. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  488. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  489. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  490. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  491. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  492. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  493. materiem circum solidam constare necessest;
  494. nec res ulla potest vera ratione probari
  495. corpore inane suo celare atque intus habere,
  496. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  497. id porro nihil esse potest nisi materiai
  498. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  499. materies igitur, solido quae corpore constat,
  500. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  501. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  502. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  503. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  504. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  505. alternis igitur ni mirum corpus inani
  506. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  507. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  508. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  509. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  510. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  511. nec ratione queunt alia temptata labare;
  512. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  513. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  514. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  515. nec capere umorem neque item manabile frigus
  516. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  517. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  518. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  519. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  520. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  521. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  522. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  523. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  524. at quoniam supra docui nil posse creari
  525. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  526. esse inmortali primordia corpore debent,
  527. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  528. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  529. sunt igitur solida primordia simplicitate
  530. nec ratione queunt alia servata per aevom
  531. ex infinito iam tempore res reparare.
  532. denique si nullam finem natura parasset
  533. frangendis rebus, iam corpora materiai
  534. usque redacta forent aevo frangente priore,
  535. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  536. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  537. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  538. quam rursus refici; qua propter longa diei
  539. infinita aetas ante acti temporis omnis
  540. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  541. numquam relicuo reparari tempore posset.
  542. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  543. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  544. et finita simul generatim tempora rebus
  545. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  546. Huc accedit uti, solidissima materiai
  547. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  548. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  549. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  550. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  551. at contra si mollia sint primordia rerum,
  552. unde queant validi silices ferrumque creari,
  553. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  554. principio fundamenti natura carebit.
  555. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  556. quorum condenso magis omnia conciliatu
  557. artari possunt validasque ostendere viris.
  558. porro si nullast frangendis reddita finis
  559. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  560. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  561. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  562. at quoniam fragili natura praedita constant,
  563. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  564. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  565. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  566. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  567. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  568. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  569. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  570. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  571. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  572. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  573. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  574. commutari aliqua possent ratione revicta,
  575. incertum quoque iam constet quid possit oriri,