De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnibus incutiens blandum per pectora amorem
  2. efficis ut cupide generatim saecla propagent.
  3. quae quoniam rerum naturam sola gubernas
  4. nec sine te quicquam dias in luminis oras
  5. exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
  6. te sociam studeo scribendis versibus esse,
  7. quos ego de rerum natura pangere conor
  8. Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
  9. omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
  10. quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
  11. effice ut interea fera moenera militiai
  12. per maria ac terras omnis sopita quiescant;
  13. nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
  14. mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
  15. armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
  16. reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
  17. atque ita suspiciens tereti cervice reposta
  18. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  19. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  20. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto