De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  2. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  3. quicque sua de materia grandescere alique.
  4. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  5. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  6. nec porro secreta cibo natura animantum
  7. propagare genus possit vitamque tueri;
  8. ut potius multis communia corpora rebus
  9. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  10. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  11. Denique cur homines tantos natura parare
  12. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  13. transire et magnos manibus divellere montis
  14. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  15. si non, materies quia rebus reddita certast
  16. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  17. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  18. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  19. aeris in teneras possint proferrier auras.
  20. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  21. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  22. esse videlicet in terris primordia rerum
  23. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  24. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  25. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  26. sponte sua multo fieri meliora videres.
  27. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  28. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  29. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  30. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  31. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  32. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  33. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  34. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  35. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  36. nullius exitium patitur natura videri.
  37. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  38. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  39. unde animale genus generatim in lumina vitae
  40. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  41. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  42. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  43. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  44. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  45. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  46. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  47. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  48. inmortali sunt natura praedita certe.
  49. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  50. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  51. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  52. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  53. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  54. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  55. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  56. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  57. dissimiles constant aeternaque materies est,
  58. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  59. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  60. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  61. discidio redeunt in corpora materiai.
  62. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  63. in gremium matris terrai praecipitavit;
  64. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  65. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  66. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  67. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  68. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  69. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  70. corpora deponunt et candens lacteus umor
  71. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  72. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  73. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  74. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  75. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  76. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  77. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  78. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  79. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  80. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  81. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  82. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  83. Principio venti vis verberat incita corpus
  84. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  85. inter dum rapido percurrens turbine campos
  86. arboribus magnis sternit montisque supremos
  87. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  88. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  89. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  90. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  91. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  92. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  93. et cum mollis aquae fertur natura repente
  94. flumine abundanti, quam largis imbribus auget