De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tuto res teneras effert in luminis oras?
  2. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  3. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  4. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  5. concilio possent arceri tempore iniquo.
  6. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  7. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  8. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  9. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  10. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  11. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  12. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  13. quicque sua de materia grandescere alique.
  14. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  15. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  16. nec porro secreta cibo natura animantum
  17. propagare genus possit vitamque tueri;
  18. ut potius multis communia corpora rebus
  19. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  20. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  21. Denique cur homines tantos natura parare
  22. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  23. transire et magnos manibus divellere montis
  24. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  25. si non, materies quia rebus reddita certast
  26. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  27. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  28. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  29. aeris in teneras possint proferrier auras.
  30. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  31. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  32. esse videlicet in terris primordia rerum
  33. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  34. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  35. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  36. sponte sua multo fieri meliora videres.
  37. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  38. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  39. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  40. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  41. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  42. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  43. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  44. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  45. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  46. nullius exitium patitur natura videri.
  47. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  48. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  49. unde animale genus generatim in lumina vitae
  50. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  51. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  52. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  53. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  54. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  55. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  56. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  57. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  58. inmortali sunt natura praedita certe.
  59. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  60. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  61. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  62. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  63. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  64. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  65. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  66. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  67. dissimiles constant aeternaque materies est,
  68. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  69. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  70. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  71. discidio redeunt in corpora materiai.
  72. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  73. in gremium matris terrai praecipitavit;
  74. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  75. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  76. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  77. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  78. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  79. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  80. corpora deponunt et candens lacteus umor
  81. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  82. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  83. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  84. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  85. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  86. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  87. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  88. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  89. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  90. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  91. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  92. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  93. Principio venti vis verberat incita corpus
  94. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  95. inter dum rapido percurrens turbine campos
  96. arboribus magnis sternit montisque supremos
  97. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  98. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  99. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  100. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  101. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  102. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  103. et cum mollis aquae fertur natura repente
  104. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  105. montibus ex altis magnus decursus aquai
  106. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  107. nec validi possunt pontes venientis aquai
  108. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  109. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  110. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  111. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  112. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  113. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  114. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  115. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  116. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  117. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  118. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  119. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  120. Tum porro varios rerum sentimus odores
  121. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  122. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  123. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  124. quae tamen omnia corporea constare necessest
  125. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  126. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  127. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  128. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  129. at neque quo pacto persederit umor aquai
  130. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  131. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  132. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  133. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  134. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  135. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  136. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  137. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  138. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  139. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  140. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  141. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  142. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  143. invida praeclusit speciem natura videndi.
  144. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  145. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  146. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  147. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  148. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  149. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  150. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  151. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  152. omnia natura; namque est in rebus inane.
  153. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  154. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  155. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  156. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  157. quod si non esset, nulla ratione moveri
  158. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  159. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  160. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  161. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  162. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  163. multa modis multis varia ratione moveri
  164. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  165. non tam sollicito motu privata carerent
  166. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  167. undique materies quoniam stipata quiesset.
  168. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  169. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  170. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  171. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  172. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  173. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  174. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  175. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  176. inter saepta meant voces et clausa domorum
  177. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  178. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  179. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  180. Denique cur alias aliis praestare videmus
  181. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  182. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  183. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  184. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  185. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  186. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  187. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  188. at contra gravius plus in se corporis esse
  189. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  190. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  191. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  192. Illud in his rebus ne te deducere vero
  193. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  194. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  195. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  196. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  197. sic alias quoque res inter se posse moveri
  198. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  199. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  200. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  201. ni spatium dederint latices? concedere porro
  202. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  203. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  204. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  205. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  206. Postremo duo de concursu corpora lata
  207. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  208. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  209. is porro quamvis circum celerantibus auris
  210. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  211. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  212. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  213. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  214. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  215. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  216. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  217. nec tali ratione potest denserier aer
  218. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  219. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  220. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  221. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  222. multaque praeterea tibi possum commemorando
  223. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  224. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  225. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  226. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  227. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  228. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  229. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  230. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  231. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  232. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  233. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  234. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  235. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  236. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  237. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  238. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  239. argumentorum sit copia missa per auris.
  240. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  241. omnis ut est igitur per se natura duabus
  242. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  243. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  244. corpus enim per se communis dedicat esse
  245. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  246. haut erit occultis de rebus quo referentes
  247. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  248. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  249. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  250. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  251. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  252. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  253. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  254. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  255. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  256. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  257. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  258. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  259. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  260. rem prohibere queat per se transire meantem,
  261. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  262. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  263. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  264. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  265. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  266. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  267. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  268. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  269. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  270. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  271. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  272. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  273. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  274. discidio potis est seiungi seque gregari,
  275. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  276. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  277. servitium contra paupertas divitiaeque,
  278. libertas bellum concordia cetera quorum
  279. adventu manet incolumis natura abituque,
  280. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  281. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  282. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  283. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  284. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  285. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  286. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  287. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  288. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  289. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  290. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  291. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  292. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  293. denique materies si rerum nulla fuisset
  294. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  295. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  296. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  297. clara accendisset saevi certamina belli
  298. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  299. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  300. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  301. non ita uti corpus per se constare neque esse
  302. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  303. sed magis ut merito possis eventa vocare
  304. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  305. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  306. partim concilio quae constant principiorum.
  307. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  308. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  309. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  310. in rebus solido reperiri corpore posse.
  311. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  312. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  313. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  314. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  315. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  316. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  317. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  318. sensimus infuso lympharum rore superne.
  319. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  320. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  321. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  322. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  323. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  324. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  325. Principio quoniam duplex natura duarum
  326. dissimilis rerum longe constare repertast,
  327. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  328. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  329. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  330. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  331. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  332. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  333. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  334. materiem circum solidam constare necessest;
  335. nec res ulla potest vera ratione probari
  336. corpore inane suo celare atque intus habere,
  337. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  338. id porro nihil esse potest nisi materiai
  339. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  340. materies igitur, solido quae corpore constat,
  341. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  342. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  343. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  344. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  345. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  346. alternis igitur ni mirum corpus inani
  347. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  348. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  349. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  350. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  351. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  352. nec ratione queunt alia temptata labare;
  353. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  354. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  355. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  356. nec capere umorem neque item manabile frigus
  357. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  358. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  359. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  360. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  361. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  362. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  363. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  364. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  365. at quoniam supra docui nil posse creari
  366. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  367. esse inmortali primordia corpore debent,
  368. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  369. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  370. sunt igitur solida primordia simplicitate
  371. nec ratione queunt alia servata per aevom
  372. ex infinito iam tempore res reparare.
  373. denique si nullam finem natura parasset
  374. frangendis rebus, iam corpora materiai
  375. usque redacta forent aevo frangente priore,
  376. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  377. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  378. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  379. quam rursus refici; qua propter longa diei
  380. infinita aetas ante acti temporis omnis
  381. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  382. numquam relicuo reparari tempore posset.
  383. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  384. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  385. et finita simul generatim tempora rebus
  386. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  387. Huc accedit uti, solidissima materiai
  388. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  389. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  390. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  391. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  392. at contra si mollia sint primordia rerum,
  393. unde queant validi silices ferrumque creari,
  394. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  395. principio fundamenti natura carebit.
  396. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  397. quorum condenso magis omnia conciliatu
  398. artari possunt validasque ostendere viris.
  399. porro si nullast frangendis reddita finis
  400. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  401. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  402. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  403. at quoniam fragili natura praedita constant,
  404. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  405. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  406. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  407. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  408. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  409. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  410. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  411. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  412. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  413. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  414. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  415. commutari aliqua possent ratione revicta,
  416. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  417. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  418. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  419. nec totiens possent generatim saecla referre
  420. naturam mores victum motusque parentum.
  421. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  422. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  423. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  424. et minima constat natura nec fuit umquam
  425. per se secretum neque post hac esse valebit,
  426. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  427. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  428. agmine condenso naturam corporis explent;
  429. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  430. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  431. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  432. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  433. non ex illorum conventu conciliata,
  434. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  435. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  436. concedit natura reservans semina rebus.
  437. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  438. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  439. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  440. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  441. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  442. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  443. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  444. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  445. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  446. credere posse animum, victus fateare necessest
  447. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  448. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  449. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  450. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  451. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  452. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  453. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  454. non possunt ea quae debet genitalis habere
  455. materies, varios conexus pondera plagas
  456. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.