De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  2. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  3. tuto res teneras effert in luminis oras?
  4. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  5. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  6. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  7. concilio possent arceri tempore iniquo.
  8. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  9. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  10. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  11. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  12. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  13. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  14. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  15. quicque sua de materia grandescere alique.
  16. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  17. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  18. nec porro secreta cibo natura animantum
  19. propagare genus possit vitamque tueri;
  20. ut potius multis communia corpora rebus
  21. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  22. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  23. Denique cur homines tantos natura parare
  24. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  25. transire et magnos manibus divellere montis
  26. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  27. si non, materies quia rebus reddita certast
  28. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  29. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  30. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  31. aeris in teneras possint proferrier auras.
  32. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  33. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  34. esse videlicet in terris primordia rerum
  35. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  36. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  37. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  38. sponte sua multo fieri meliora videres.
  39. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  40. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  41. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  42. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  43. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  44. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  45. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  46. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  47. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  48. nullius exitium patitur natura videri.
  49. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  50. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  51. unde animale genus generatim in lumina vitae
  52. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  53. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  54. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  55. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  56. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  57. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  58. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  59. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  60. inmortali sunt natura praedita certe.
  61. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  62. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  63. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  64. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  65. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  66. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  67. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  68. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  69. dissimiles constant aeternaque materies est,
  70. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  71. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  72. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  73. discidio redeunt in corpora materiai.
  74. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  75. in gremium matris terrai praecipitavit;
  76. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  77. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  78. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  79. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  80. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  81. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  82. corpora deponunt et candens lacteus umor
  83. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  84. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  85. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  86. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  87. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  88. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  89. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  90. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  91. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  92. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  93. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  94. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  95. Principio venti vis verberat incita corpus
  96. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  97. inter dum rapido percurrens turbine campos
  98. arboribus magnis sternit montisque supremos
  99. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  100. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  101. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  102. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  103. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  104. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  105. et cum mollis aquae fertur natura repente
  106. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  107. montibus ex altis magnus decursus aquai
  108. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  109. nec validi possunt pontes venientis aquai
  110. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  111. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  112. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  113. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  114. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  115. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  116. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  117. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  118. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  119. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  120. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  121. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  122. Tum porro varios rerum sentimus odores
  123. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  124. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  125. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  126. quae tamen omnia corporea constare necessest
  127. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  128. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  129. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  130. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  131. at neque quo pacto persederit umor aquai
  132. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  133. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  134. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  135. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  136. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  137. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  138. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  139. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  140. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  141. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  142. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  143. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  144. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  145. invida praeclusit speciem natura videndi.
  146. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  147. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  148. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  149. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  150. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  151. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  152. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  153. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  154. omnia natura; namque est in rebus inane.
  155. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  156. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  157. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  158. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  159. quod si non esset, nulla ratione moveri
  160. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  161. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  162. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  163. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  164. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  165. multa modis multis varia ratione moveri
  166. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  167. non tam sollicito motu privata carerent
  168. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  169. undique materies quoniam stipata quiesset.
  170. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  171. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  172. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  173. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  174. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  175. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  176. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  177. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  178. inter saepta meant voces et clausa domorum
  179. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  180. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  181. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  182. Denique cur alias aliis praestare videmus
  183. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  184. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  185. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  186. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  187. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  188. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  189. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  190. at contra gravius plus in se corporis esse
  191. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  192. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  193. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  194. Illud in his rebus ne te deducere vero
  195. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  196. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  197. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  198. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  199. sic alias quoque res inter se posse moveri
  200. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  201. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  202. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  203. ni spatium dederint latices? concedere porro
  204. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  205. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  206. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  207. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  208. Postremo duo de concursu corpora lata
  209. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  210. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  211. is porro quamvis circum celerantibus auris
  212. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  213. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  214. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  215. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  216. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  217. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  218. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  219. nec tali ratione potest denserier aer
  220. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  221. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  222. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  223. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  224. multaque praeterea tibi possum commemorando
  225. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  226. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  227. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  228. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  229. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  230. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  231. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  232. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  233. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  234. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  235. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  236. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  237. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  238. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  239. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  240. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  241. argumentorum sit copia missa per auris.
  242. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  243. omnis ut est igitur per se natura duabus
  244. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  245. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  246. corpus enim per se communis dedicat esse
  247. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  248. haut erit occultis de rebus quo referentes
  249. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  250. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  251. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  252. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  253. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  254. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  255. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  256. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  257. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  258. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  259. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  260. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  261. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  262. rem prohibere queat per se transire meantem,
  263. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  264. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  265. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  266. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  267. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  268. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  269. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  270. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  271. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  272. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  273. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  274. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  275. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  276. discidio potis est seiungi seque gregari,
  277. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  278. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  279. servitium contra paupertas divitiaeque,
  280. libertas bellum concordia cetera quorum
  281. adventu manet incolumis natura abituque,
  282. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  283. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  284. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  285. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  286. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  287. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  288. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  289. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  290. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  291. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  292. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  293. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  294. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  295. denique materies si rerum nulla fuisset
  296. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  297. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  298. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  299. clara accendisset saevi certamina belli
  300. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  301. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  302. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  303. non ita uti corpus per se constare neque esse
  304. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  305. sed magis ut merito possis eventa vocare
  306. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  307. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  308. partim concilio quae constant principiorum.
  309. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  310. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  311. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  312. in rebus solido reperiri corpore posse.
  313. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  314. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  315. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  316. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  317. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  318. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  319. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  320. sensimus infuso lympharum rore superne.
  321. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  322. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  323. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  324. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  325. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  326. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  327. Principio quoniam duplex natura duarum
  328. dissimilis rerum longe constare repertast,
  329. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  330. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  331. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  332. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  333. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  334. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  335. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  336. materiem circum solidam constare necessest;
  337. nec res ulla potest vera ratione probari
  338. corpore inane suo celare atque intus habere,
  339. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  340. id porro nihil esse potest nisi materiai
  341. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  342. materies igitur, solido quae corpore constat,
  343. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  344. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  345. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  346. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  347. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  348. alternis igitur ni mirum corpus inani
  349. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  350. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  351. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  352. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  353. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  354. nec ratione queunt alia temptata labare;
  355. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  356. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  357. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  358. nec capere umorem neque item manabile frigus
  359. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  360. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  361. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  362. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  363. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  364. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  365. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  366. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  367. at quoniam supra docui nil posse creari
  368. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  369. esse inmortali primordia corpore debent,
  370. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  371. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  372. sunt igitur solida primordia simplicitate
  373. nec ratione queunt alia servata per aevom
  374. ex infinito iam tempore res reparare.
  375. denique si nullam finem natura parasset
  376. frangendis rebus, iam corpora materiai
  377. usque redacta forent aevo frangente priore,
  378. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  379. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  380. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  381. quam rursus refici; qua propter longa diei
  382. infinita aetas ante acti temporis omnis
  383. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  384. numquam relicuo reparari tempore posset.
  385. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  386. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  387. et finita simul generatim tempora rebus
  388. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  389. Huc accedit uti, solidissima materiai
  390. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  391. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  392. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  393. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  394. at contra si mollia sint primordia rerum,
  395. unde queant validi silices ferrumque creari,
  396. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  397. principio fundamenti natura carebit.
  398. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  399. quorum condenso magis omnia conciliatu
  400. artari possunt validasque ostendere viris.
  401. porro si nullast frangendis reddita finis
  402. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  403. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  404. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  405. at quoniam fragili natura praedita constant,
  406. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  407. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  408. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  409. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  410. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  411. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  412. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  413. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  414. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  415. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  416. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  417. commutari aliqua possent ratione revicta,
  418. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  419. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  420. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  421. nec totiens possent generatim saecla referre
  422. naturam mores victum motusque parentum.
  423. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  424. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  425. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  426. et minima constat natura nec fuit umquam
  427. per se secretum neque post hac esse valebit,
  428. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  429. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  430. agmine condenso naturam corporis explent;
  431. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  432. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  433. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  434. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  435. non ex illorum conventu conciliata,
  436. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  437. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  438. concedit natura reservans semina rebus.
  439. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  440. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  441. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  442. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  443. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  444. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  445. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  446. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  447. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  448. credere posse animum, victus fateare necessest
  449. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  450. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  451. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  452. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  453. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  454. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  455. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  456. non possunt ea quae debet genitalis habere
  457. materies, varios conexus pondera plagas
  458. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.