De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  2. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  3. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  4. tuto res teneras effert in luminis oras?
  5. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  6. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  7. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  8. concilio possent arceri tempore iniquo.
  9. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  10. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  11. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  12. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  13. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  14. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  15. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  16. quicque sua de materia grandescere alique.
  17. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  18. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  19. nec porro secreta cibo natura animantum
  20. propagare genus possit vitamque tueri;
  21. ut potius multis communia corpora rebus
  22. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  23. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  24. Denique cur homines tantos natura parare
  25. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  26. transire et magnos manibus divellere montis
  27. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  28. si non, materies quia rebus reddita certast
  29. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  30. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  31. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  32. aeris in teneras possint proferrier auras.
  33. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  34. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  35. esse videlicet in terris primordia rerum
  36. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  37. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  38. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  39. sponte sua multo fieri meliora videres.
  40. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  41. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  42. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  43. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  44. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  45. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  46. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  47. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  48. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  49. nullius exitium patitur natura videri.
  50. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  51. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  52. unde animale genus generatim in lumina vitae
  53. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  54. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  55. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  56. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  57. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  58. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  59. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  60. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  61. inmortali sunt natura praedita certe.
  62. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  63. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  64. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  65. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  66. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  67. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  68. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  69. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  70. dissimiles constant aeternaque materies est,
  71. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  72. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  73. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  74. discidio redeunt in corpora materiai.
  75. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  76. in gremium matris terrai praecipitavit;
  77. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  78. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  79. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  80. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  81. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  82. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  83. corpora deponunt et candens lacteus umor
  84. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  85. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  86. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  87. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  88. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  89. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  90. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  91. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  92. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  93. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  94. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  95. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  96. Principio venti vis verberat incita corpus
  97. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  98. inter dum rapido percurrens turbine campos
  99. arboribus magnis sternit montisque supremos
  100. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  101. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  102. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  103. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  104. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  105. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  106. et cum mollis aquae fertur natura repente
  107. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  108. montibus ex altis magnus decursus aquai
  109. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  110. nec validi possunt pontes venientis aquai
  111. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  112. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  113. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  114. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  115. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  116. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  117. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  118. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  119. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  120. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  121. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  122. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  123. Tum porro varios rerum sentimus odores
  124. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  125. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  126. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  127. quae tamen omnia corporea constare necessest
  128. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  129. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  130. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  131. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  132. at neque quo pacto persederit umor aquai
  133. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  134. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  135. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  136. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  137. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  138. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  139. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  140. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  141. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  142. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  143. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  144. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  145. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  146. invida praeclusit speciem natura videndi.
  147. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  148. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  149. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  150. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  151. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  152. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  153. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  154. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  155. omnia natura; namque est in rebus inane.
  156. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  157. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  158. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  159. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  160. quod si non esset, nulla ratione moveri
  161. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  162. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  163. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  164. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  165. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  166. multa modis multis varia ratione moveri
  167. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  168. non tam sollicito motu privata carerent
  169. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  170. undique materies quoniam stipata quiesset.
  171. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  172. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  173. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  174. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  175. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  176. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  177. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  178. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  179. inter saepta meant voces et clausa domorum
  180. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  181. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  182. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  183. Denique cur alias aliis praestare videmus
  184. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  185. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  186. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  187. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  188. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  189. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  190. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  191. at contra gravius plus in se corporis esse
  192. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  193. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  194. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  195. Illud in his rebus ne te deducere vero
  196. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  197. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  198. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  199. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  200. sic alias quoque res inter se posse moveri
  201. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  202. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  203. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  204. ni spatium dederint latices? concedere porro
  205. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  206. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  207. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  208. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  209. Postremo duo de concursu corpora lata
  210. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  211. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  212. is porro quamvis circum celerantibus auris
  213. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  214. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  215. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  216. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  217. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  218. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  219. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  220. nec tali ratione potest denserier aer
  221. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  222. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  223. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  224. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  225. multaque praeterea tibi possum commemorando
  226. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  227. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  228. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  229. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  230. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  231. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  232. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  233. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  234. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  235. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  236. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  237. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  238. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  239. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  240. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  241. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  242. argumentorum sit copia missa per auris.
  243. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  244. omnis ut est igitur per se natura duabus
  245. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  246. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  247. corpus enim per se communis dedicat esse
  248. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  249. haut erit occultis de rebus quo referentes
  250. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  251. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  252. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  253. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  254. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  255. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  256. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  257. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  258. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  259. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  260. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  261. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  262. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  263. rem prohibere queat per se transire meantem,
  264. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  265. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  266. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  267. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  268. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  269. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  270. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  271. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  272. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  273. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  274. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  275. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  276. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  277. discidio potis est seiungi seque gregari,
  278. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  279. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  280. servitium contra paupertas divitiaeque,
  281. libertas bellum concordia cetera quorum
  282. adventu manet incolumis natura abituque,
  283. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  284. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  285. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  286. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  287. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  288. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  289. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  290. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  291. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  292. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  293. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  294. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  295. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  296. denique materies si rerum nulla fuisset
  297. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  298. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  299. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  300. clara accendisset saevi certamina belli
  301. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  302. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  303. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  304. non ita uti corpus per se constare neque esse
  305. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  306. sed magis ut merito possis eventa vocare
  307. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  308. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  309. partim concilio quae constant principiorum.
  310. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  311. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  312. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  313. in rebus solido reperiri corpore posse.
  314. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  315. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  316. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  317. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  318. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  319. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  320. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  321. sensimus infuso lympharum rore superne.
  322. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  323. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  324. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  325. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  326. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  327. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  328. Principio quoniam duplex natura duarum
  329. dissimilis rerum longe constare repertast,
  330. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  331. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  332. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  333. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  334. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  335. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  336. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  337. materiem circum solidam constare necessest;
  338. nec res ulla potest vera ratione probari
  339. corpore inane suo celare atque intus habere,
  340. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  341. id porro nihil esse potest nisi materiai
  342. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  343. materies igitur, solido quae corpore constat,
  344. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  345. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  346. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  347. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  348. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  349. alternis igitur ni mirum corpus inani
  350. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  351. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  352. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  353. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  354. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  355. nec ratione queunt alia temptata labare;
  356. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  357. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  358. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  359. nec capere umorem neque item manabile frigus
  360. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  361. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  362. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  363. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  364. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  365. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  366. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  367. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  368. at quoniam supra docui nil posse creari
  369. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  370. esse inmortali primordia corpore debent,
  371. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  372. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  373. sunt igitur solida primordia simplicitate
  374. nec ratione queunt alia servata per aevom
  375. ex infinito iam tempore res reparare.
  376. denique si nullam finem natura parasset
  377. frangendis rebus, iam corpora materiai
  378. usque redacta forent aevo frangente priore,
  379. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  380. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  381. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  382. quam rursus refici; qua propter longa diei
  383. infinita aetas ante acti temporis omnis
  384. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  385. numquam relicuo reparari tempore posset.
  386. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  387. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  388. et finita simul generatim tempora rebus
  389. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  390. Huc accedit uti, solidissima materiai
  391. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  392. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  393. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  394. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  395. at contra si mollia sint primordia rerum,
  396. unde queant validi silices ferrumque creari,
  397. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  398. principio fundamenti natura carebit.
  399. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  400. quorum condenso magis omnia conciliatu
  401. artari possunt validasque ostendere viris.
  402. porro si nullast frangendis reddita finis
  403. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  404. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  405. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  406. at quoniam fragili natura praedita constant,
  407. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  408. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  409. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  410. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  411. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  412. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  413. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  414. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  415. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  416. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  417. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  418. commutari aliqua possent ratione revicta,
  419. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  420. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  421. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  422. nec totiens possent generatim saecla referre
  423. naturam mores victum motusque parentum.
  424. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  425. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  426. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  427. et minima constat natura nec fuit umquam
  428. per se secretum neque post hac esse valebit,
  429. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  430. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  431. agmine condenso naturam corporis explent;
  432. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  433. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  434. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  435. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  436. non ex illorum conventu conciliata,
  437. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  438. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  439. concedit natura reservans semina rebus.
  440. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  441. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  442. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  443. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  444. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  445. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  446. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  447. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  448. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  449. credere posse animum, victus fateare necessest
  450. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  451. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  452. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  453. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  454. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  455. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  456. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  457. non possunt ea quae debet genitalis habere
  458. materies, varios conexus pondera plagas
  459. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  460. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  461. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  462. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  463. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  464. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  465. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  466. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  467. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  468. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  469. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  470. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  471. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  472. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  473. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  474. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  475. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  476. languidior porro disiectis disque supatis.
  477. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  478. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  479. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  480. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  481. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  482. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  483. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  484. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  485. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  486. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  487. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  488. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  489. ut videas non e stipatis partibus esse.
  490. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  491. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  492. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  493. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  494. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  495. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  496. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  497. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  498. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  499. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  500. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  501. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  502. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  503. naturam res et convertunt corpora sese,
  504. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  505. nil referret enim quaedam decedere, abire
  506. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  507. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  508. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  509. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  510. concursus motus ordo positura figurae
  511. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  512. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  513. praeterea rei quae corpora mittere possit
  514. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  515. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  516. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  517. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  518. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  519. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  520. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  521. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  522. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  523. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  524. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  525. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  526. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  527. et velit ardoris naturam linquere solam,
  528. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  529. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  530. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  531. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  532. et qui principium gignundis aera rebus
  533. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  534. fingere res ipsum per se terramve creare
  535. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  536. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  537. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  538. aera iungentes igni terramque liquori,
  539. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  540. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  541. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  542. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  543. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  544. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  545. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  546. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  547. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  548. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  549. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  550. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  551. quae cum magna modis multis miranda videtur
  552. gentibus humanis regio visendaque fertur
  553. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  554. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  555. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  556. carmina quin etiam divini pectoris eius
  557. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  558. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  559. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  560. partibus egregie multis multoque minores,
  561. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  562. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  563. sanctius et multo certa ratione magis quam
  564. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  565. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  566. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  567. Primum quod motus exempto rebus inani
  568. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  569. aera solem ignem terras animalia frugis
  570. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  571. deinde quod omnino finem non esse secandis
  572. corporibus facient neque pausam stare fragori
  573. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  574. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  575. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  576. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  577. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  578. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  579. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  580. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  581. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  582. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  583. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  584. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  585. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  586. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  587. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  588. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  589. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  590. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  591. quam contra res illorum retroque putari?
  592. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  593. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  594. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  595. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  596. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  597. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  598. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  599. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  600. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  601. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  602. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  603. at primordia gignundis in rebus oportet
  604. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  605. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  606. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  607. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  608. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  609. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  610. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  611. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  612. nec cessare haec inter se mutare, meare
  613. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  614. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  615. immutabile enim quiddam superare necessest,
  616. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  617. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  618. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  619. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  620. in commutatum veniunt, constare necessest
  621. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  622. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  623. quin potius tali natura praedita quaedam
  624. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  625. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  626. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  627. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  628. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  629. aeris e terra res omnis crescere alique;
  630. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  631. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  632. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  633. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  634. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  635. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  636. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  637. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  638. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  639. ni mirum quia multa modis communia multis
  640. multarum rerum in rebus primordia mixta
  641. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  642. atque eadem magni refert primordia saepe
  643. cum quibus et quali positura contineantur
  644. et quos inter se dent motus accipiantque;
  645. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  646. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  647. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  648. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  649. multa elementa vides multis communia verbis,
  650. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  651. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  652. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  653. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  654. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  655. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  656. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  657. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  658. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  659. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  660. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  661. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  662. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  663. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  664. ex aurique putat micis consistere posse
  665. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  666. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  667. cetera consimili fingit ratione putatque.
  668. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  669. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  670. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  671. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  672. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  673. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  674. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  675. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  676. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  677. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  678. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  679. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  680. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  681. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  682. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  683. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  684. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  685. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  686. * * *
  687. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  688. esse et habere in se nervorum corpora parva
  689. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  690. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  691. ex alienigenis rebus constare putetur,
  692. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  693. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  694. si sunt in terris, terram constare necessest
  695. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  696. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  697. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  698. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  699. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  700. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  701. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  702. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  703. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  704. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  705. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  706. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  707. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  708. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  709. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  710. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  711. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  712. et latices dulcis guttas similique sapore
  713. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  714. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  715. herbarum genera et fruges frondesque videri
  716. dispertita inter terram latitare minute,
  717. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  718. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  719. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  720. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  721. verum semina multimodis inmixta latere
  722. multarum rerum in rebus communia debent.
  723. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  724. arboribus vicina cacumina summa terantur
  725. inter se validis facere id cogentibus austris,
  726. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  727. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  728. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  729. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  730. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  731. non possent ullum tempus celarier ignes,
  732. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  733. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  734. permagni referre eadem primordia saepe
  735. cum quibus et quali positura contineantur
  736. et quos inter se dent motus accipiantque,
  737. atque eadem paulo inter se mutata creare
  738. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  739. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  740. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  741. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  742. si fieri non posse putas, quin materiai
  743. corpora consimili natura praedita fingas,
  744. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  745. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  746. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  747. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  748. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  749. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  750. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  751. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  752. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  753. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  754. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  755. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  756. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  757. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  758. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  759. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  760. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  761. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  762. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  763. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  764. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  765. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  766. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  767. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  768. sed potius tali facto recreata valescat,
  769. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  770. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  771. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  772. carmine Pierio rationem exponere nostram
  773. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  774. si tibi forte animum tali ratione tenere
  775. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  776. naturam rerum, qua constet compta figura.
  777. Sed quoniam docui solidissima materiai
  778. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  779. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  780. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  781. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  782. pervideamus utrum finitum funditus omne
  783. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  784. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  785. finitumst; namque extremum debebat habere.
  786. extremum porro nullius posse videtur
  787. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  788. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  789. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  790. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  791. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  792. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  793. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  794. Praeterea si iam finitum constituatur
  795. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  796. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  797. id validis utrum contortum viribus ire
  798. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  799. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  800. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  801. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  802. cogit ut exempta concedas fine patere.
  803. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  804. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  805. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  806. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  807. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  808. fiet uti nusquam possit consistere finis
  809. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  810. Praeterea spatium summai totius omne
  811. undique si inclusum certis consisteret oris
  812. finitumque foret, iam copia materiai
  813. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  814. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  815. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  816. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  817. ex infinito iam tempore subsidendo.
  818. at nunc ni mirum requies data principiorum
  819. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  820. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  821. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  822. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  823. ex infinito cita corpora materiai.
  824. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  825. aer dissaepit collis atque aera montes,
  826. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  827. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  828. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  829. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  830. perpetuo possint aevi labentia tractu
  831. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  832. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  833. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  834. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  835. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  836. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  837. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  838. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  839. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  840. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  841. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  842. exiguum possent horai sistere tempus;
  843. nam dispulsa suo de coetu materiai
  844. copia ferretur magnum per inane soluta,
  845. sive adeo potius numquam concreta creasset
  846. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  847. nam certe neque consilio primordia rerum
  848. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  849. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto