De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  2. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  3. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  4. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  5. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  6. vites autumno fundi suadente videmus,
  7. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  8. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  9. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  10. tuto res teneras effert in luminis oras?
  11. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  12. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  13. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  14. concilio possent arceri tempore iniquo.
  15. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  16. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  17. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  18. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  19. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  20. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  21. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  22. quicque sua de materia grandescere alique.
  23. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  24. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  25. nec porro secreta cibo natura animantum
  26. propagare genus possit vitamque tueri;
  27. ut potius multis communia corpora rebus
  28. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  29. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  30. Denique cur homines tantos natura parare
  31. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  32. transire et magnos manibus divellere montis
  33. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  34. si non, materies quia rebus reddita certast
  35. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  36. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  37. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  38. aeris in teneras possint proferrier auras.
  39. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  40. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  41. esse videlicet in terris primordia rerum
  42. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  43. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  44. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  45. sponte sua multo fieri meliora videres.
  46. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  47. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  48. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  49. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  50. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  51. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  52. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  53. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  54. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  55. nullius exitium patitur natura videri.
  56. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  57. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  58. unde animale genus generatim in lumina vitae
  59. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  60. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  61. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  62. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  63. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  64. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  65. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  66. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  67. inmortali sunt natura praedita certe.
  68. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  69. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  70. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  71. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  72. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  73. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  74. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  75. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  76. dissimiles constant aeternaque materies est,
  77. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  78. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  79. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  80. discidio redeunt in corpora materiai.
  81. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  82. in gremium matris terrai praecipitavit;
  83. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  84. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  85. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  86. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  87. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  88. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  89. corpora deponunt et candens lacteus umor
  90. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  91. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  92. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  93. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  94. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  95. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  96. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  97. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  98. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  99. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  100. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  101. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  102. Principio venti vis verberat incita corpus
  103. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  104. inter dum rapido percurrens turbine campos
  105. arboribus magnis sternit montisque supremos
  106. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  107. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  108. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  109. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  110. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  111. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  112. et cum mollis aquae fertur natura repente
  113. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  114. montibus ex altis magnus decursus aquai
  115. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  116. nec validi possunt pontes venientis aquai
  117. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  118. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  119. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  120. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  121. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  122. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  123. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  124. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  125. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  126. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  127. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  128. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  129. Tum porro varios rerum sentimus odores
  130. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  131. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  132. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  133. quae tamen omnia corporea constare necessest
  134. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  135. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  136. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  137. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  138. at neque quo pacto persederit umor aquai
  139. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  140. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  141. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  142. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  143. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  144. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  145. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  146. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  147. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  148. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  149. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  150. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  151. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  152. invida praeclusit speciem natura videndi.
  153. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  154. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  155. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  156. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  157. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  158. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  159. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  160. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  161. omnia natura; namque est in rebus inane.
  162. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  163. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  164. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  165. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  166. quod si non esset, nulla ratione moveri
  167. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  168. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  169. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  170. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  171. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  172. multa modis multis varia ratione moveri
  173. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  174. non tam sollicito motu privata carerent
  175. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  176. undique materies quoniam stipata quiesset.
  177. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  178. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  179. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  180. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  181. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  182. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  183. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  184. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  185. inter saepta meant voces et clausa domorum
  186. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  187. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  188. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  189. Denique cur alias aliis praestare videmus
  190. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  191. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  192. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  193. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  194. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  195. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  196. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  197. at contra gravius plus in se corporis esse
  198. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  199. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  200. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  201. Illud in his rebus ne te deducere vero
  202. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  203. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  204. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  205. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  206. sic alias quoque res inter se posse moveri
  207. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  208. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  209. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  210. ni spatium dederint latices? concedere porro
  211. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  212. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  213. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  214. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  215. Postremo duo de concursu corpora lata
  216. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  217. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  218. is porro quamvis circum celerantibus auris
  219. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  220. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  221. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  222. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  223. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  224. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  225. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  226. nec tali ratione potest denserier aer
  227. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  228. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  229. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  230. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  231. multaque praeterea tibi possum commemorando
  232. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  233. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  234. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  235. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  236. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  237. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  238. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  239. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  240. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  241. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  242. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  243. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  244. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  245. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  246. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  247. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  248. argumentorum sit copia missa per auris.
  249. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  250. omnis ut est igitur per se natura duabus
  251. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  252. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  253. corpus enim per se communis dedicat esse
  254. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  255. haut erit occultis de rebus quo referentes
  256. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  257. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  258. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  259. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  260. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  261. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  262. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  263. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  264. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  265. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  266. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  267. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  268. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  269. rem prohibere queat per se transire meantem,
  270. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  271. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  272. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  273. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  274. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  275. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  276. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  277. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  278. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  279. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  280. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  281. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  282. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  283. discidio potis est seiungi seque gregari,
  284. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  285. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  286. servitium contra paupertas divitiaeque,
  287. libertas bellum concordia cetera quorum
  288. adventu manet incolumis natura abituque,
  289. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  290. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  291. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  292. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  293. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  294. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  295. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  296. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  297. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  298. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  299. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  300. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  301. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  302. denique materies si rerum nulla fuisset
  303. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  304. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  305. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  306. clara accendisset saevi certamina belli
  307. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  308. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  309. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  310. non ita uti corpus per se constare neque esse
  311. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  312. sed magis ut merito possis eventa vocare
  313. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  314. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  315. partim concilio quae constant principiorum.
  316. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  317. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  318. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  319. in rebus solido reperiri corpore posse.
  320. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  321. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  322. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  323. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  324. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  325. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  326. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  327. sensimus infuso lympharum rore superne.
  328. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  329. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  330. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  331. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  332. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  333. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  334. Principio quoniam duplex natura duarum
  335. dissimilis rerum longe constare repertast,
  336. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  337. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  338. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  339. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  340. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  341. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  342. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  343. materiem circum solidam constare necessest;
  344. nec res ulla potest vera ratione probari
  345. corpore inane suo celare atque intus habere,
  346. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  347. id porro nihil esse potest nisi materiai
  348. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  349. materies igitur, solido quae corpore constat,
  350. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  351. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  352. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  353. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  354. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  355. alternis igitur ni mirum corpus inani
  356. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  357. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  358. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  359. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  360. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  361. nec ratione queunt alia temptata labare;
  362. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  363. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  364. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  365. nec capere umorem neque item manabile frigus
  366. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  367. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  368. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  369. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  370. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  371. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  372. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  373. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  374. at quoniam supra docui nil posse creari
  375. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  376. esse inmortali primordia corpore debent,
  377. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  378. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  379. sunt igitur solida primordia simplicitate
  380. nec ratione queunt alia servata per aevom
  381. ex infinito iam tempore res reparare.
  382. denique si nullam finem natura parasset
  383. frangendis rebus, iam corpora materiai
  384. usque redacta forent aevo frangente priore,
  385. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  386. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  387. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  388. quam rursus refici; qua propter longa diei
  389. infinita aetas ante acti temporis omnis
  390. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  391. numquam relicuo reparari tempore posset.
  392. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  393. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  394. et finita simul generatim tempora rebus
  395. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  396. Huc accedit uti, solidissima materiai
  397. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  398. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  399. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  400. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  401. at contra si mollia sint primordia rerum,
  402. unde queant validi silices ferrumque creari,
  403. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  404. principio fundamenti natura carebit.
  405. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  406. quorum condenso magis omnia conciliatu
  407. artari possunt validasque ostendere viris.
  408. porro si nullast frangendis reddita finis
  409. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  410. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  411. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  412. at quoniam fragili natura praedita constant,
  413. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  414. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  415. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  416. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  417. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  418. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  419. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  420. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  421. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  422. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  423. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  424. commutari aliqua possent ratione revicta,
  425. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  426. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  427. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  428. nec totiens possent generatim saecla referre
  429. naturam mores victum motusque parentum.
  430. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  431. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  432. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  433. et minima constat natura nec fuit umquam
  434. per se secretum neque post hac esse valebit,
  435. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  436. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  437. agmine condenso naturam corporis explent;
  438. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  439. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  440. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  441. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  442. non ex illorum conventu conciliata,
  443. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  444. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  445. concedit natura reservans semina rebus.
  446. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  447. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  448. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  449. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  450. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  451. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  452. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  453. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  454. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  455. credere posse animum, victus fateare necessest
  456. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  457. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  458. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  459. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  460. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  461. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  462. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  463. non possunt ea quae debet genitalis habere
  464. materies, varios conexus pondera plagas
  465. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  466. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  467. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  468. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  469. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  470. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  471. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  472. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  473. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  474. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  475. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  476. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  477. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  478. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  479. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  480. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  481. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  482. languidior porro disiectis disque supatis.
  483. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  484. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  485. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  486. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  487. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  488. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  489. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  490. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  491. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  492. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  493. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  494. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  495. ut videas non e stipatis partibus esse.
  496. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  497. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  498. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  499. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  500. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  501. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  502. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  503. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  504. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  505. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  506. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  507. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  508. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  509. naturam res et convertunt corpora sese,
  510. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  511. nil referret enim quaedam decedere, abire
  512. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  513. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  514. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  515. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  516. concursus motus ordo positura figurae
  517. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  518. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  519. praeterea rei quae corpora mittere possit
  520. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  521. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  522. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  523. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  524. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  525. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  526. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  527. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  528. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  529. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  530. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  531. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  532. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  533. et velit ardoris naturam linquere solam,
  534. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  535. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  536. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  537. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  538. et qui principium gignundis aera rebus
  539. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  540. fingere res ipsum per se terramve creare
  541. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  542. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  543. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  544. aera iungentes igni terramque liquori,
  545. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  546. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  547. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  548. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  549. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  550. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  551. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  552. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  553. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  554. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  555. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  556. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  557. quae cum magna modis multis miranda videtur
  558. gentibus humanis regio visendaque fertur
  559. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  560. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  561. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  562. carmina quin etiam divini pectoris eius
  563. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  564. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  565. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  566. partibus egregie multis multoque minores,
  567. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  568. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  569. sanctius et multo certa ratione magis quam
  570. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  571. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  572. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  573. Primum quod motus exempto rebus inani
  574. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  575. aera solem ignem terras animalia frugis
  576. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  577. deinde quod omnino finem non esse secandis
  578. corporibus facient neque pausam stare fragori
  579. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  580. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  581. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  582. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  583. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  584. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  585. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  586. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  587. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  588. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  589. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  590. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  591. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  592. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  593. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  594. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  595. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  596. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  597. quam contra res illorum retroque putari?
  598. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  599. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  600. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  601. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  602. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  603. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  604. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  605. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  606. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  607. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  608. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  609. at primordia gignundis in rebus oportet
  610. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  611. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  612. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  613. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  614. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  615. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  616. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  617. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  618. nec cessare haec inter se mutare, meare
  619. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  620. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  621. immutabile enim quiddam superare necessest,
  622. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  623. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  624. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  625. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  626. in commutatum veniunt, constare necessest
  627. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  628. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  629. quin potius tali natura praedita quaedam
  630. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  631. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  632. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  633. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  634. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  635. aeris e terra res omnis crescere alique;
  636. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  637. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  638. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  639. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  640. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  641. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  642. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  643. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  644. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  645. ni mirum quia multa modis communia multis
  646. multarum rerum in rebus primordia mixta
  647. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  648. atque eadem magni refert primordia saepe
  649. cum quibus et quali positura contineantur
  650. et quos inter se dent motus accipiantque;
  651. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  652. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  653. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  654. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  655. multa elementa vides multis communia verbis,
  656. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  657. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  658. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  659. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  660. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  661. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  662. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  663. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  664. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  665. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  666. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  667. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  668. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  669. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  670. ex aurique putat micis consistere posse
  671. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  672. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  673. cetera consimili fingit ratione putatque.
  674. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  675. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  676. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  677. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  678. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  679. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  680. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  681. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  682. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  683. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  684. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  685. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  686. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  687. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  688. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  689. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  690. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  691. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  692. * * *
  693. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  694. esse et habere in se nervorum corpora parva
  695. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  696. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  697. ex alienigenis rebus constare putetur,
  698. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  699. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  700. si sunt in terris, terram constare necessest
  701. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  702. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  703. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  704. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  705. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  706. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  707. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  708. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  709. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  710. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  711. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  712. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  713. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  714. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  715. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  716. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  717. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  718. et latices dulcis guttas similique sapore
  719. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  720. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  721. herbarum genera et fruges frondesque videri
  722. dispertita inter terram latitare minute,
  723. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  724. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  725. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  726. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  727. verum semina multimodis inmixta latere
  728. multarum rerum in rebus communia debent.
  729. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  730. arboribus vicina cacumina summa terantur
  731. inter se validis facere id cogentibus austris,
  732. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  733. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  734. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  735. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  736. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  737. non possent ullum tempus celarier ignes,
  738. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  739. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  740. permagni referre eadem primordia saepe
  741. cum quibus et quali positura contineantur
  742. et quos inter se dent motus accipiantque,
  743. atque eadem paulo inter se mutata creare
  744. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  745. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  746. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  747. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  748. si fieri non posse putas, quin materiai
  749. corpora consimili natura praedita fingas,
  750. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  751. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  752. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  753. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  754. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  755. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  756. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  757. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  758. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  759. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  760. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  761. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  762. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  763. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  764. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  765. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  766. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  767. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  768. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  769. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  770. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  771. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  772. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  773. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  774. sed potius tali facto recreata valescat,
  775. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  776. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  777. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  778. carmine Pierio rationem exponere nostram
  779. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  780. si tibi forte animum tali ratione tenere
  781. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  782. naturam rerum, qua constet compta figura.
  783. Sed quoniam docui solidissima materiai
  784. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  785. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  786. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  787. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  788. pervideamus utrum finitum funditus omne
  789. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  790. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  791. finitumst; namque extremum debebat habere.
  792. extremum porro nullius posse videtur
  793. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  794. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  795. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  796. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  797. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  798. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  799. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  800. Praeterea si iam finitum constituatur
  801. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  802. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  803. id validis utrum contortum viribus ire
  804. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  805. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  806. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  807. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  808. cogit ut exempta concedas fine patere.
  809. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  810. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  811. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  812. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  813. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  814. fiet uti nusquam possit consistere finis
  815. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  816. Praeterea spatium summai totius omne
  817. undique si inclusum certis consisteret oris
  818. finitumque foret, iam copia materiai
  819. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  820. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  821. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  822. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  823. ex infinito iam tempore subsidendo.
  824. at nunc ni mirum requies data principiorum
  825. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  826. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  827. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  828. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  829. ex infinito cita corpora materiai.
  830. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  831. aer dissaepit collis atque aera montes,
  832. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  833. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  834. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  835. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  836. perpetuo possint aevi labentia tractu
  837. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  838. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  839. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  840. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  841. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  842. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  843. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  844. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  845. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  846. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  847. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  848. exiguum possent horai sistere tempus;
  849. nam dispulsa suo de coetu materiai
  850. copia ferretur magnum per inane soluta,
  851. sive adeo potius numquam concreta creasset
  852. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  853. nam certe neque consilio primordia rerum
  854. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  855. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  856. sed quia multa modis multis mutata per omne
  857. ex infinito vexantur percita plagis,
  858. omne genus motus et coetus experiundo
  859. tandem deveniunt in talis disposituras,
  860. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  861. et multos etiam magnos servata per annos
  862. ut semel in motus coniectast convenientis,
  863. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  864. integrent amnes et solis terra vapore
  865. fota novet fetus summissaque gens animantum
  866. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  867. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  868. ex infinito suboriri copia posset,
  869. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  870. nam vel uti privata cibo natura animantum
  871. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  872. dissolui simul ac defecit suppeditare
  873. materies aliqua ratione aversa viai.
  874. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  875. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  876. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  877. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  878. inter dum resilire tamen coguntur et una
  879. principiis rerum spatium tempusque fugai
  880. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  881. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  882. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  883. infinita opus est vis undique materiai.
  884. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  885. in medium summae quod dicunt omnia niti
  886. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  887. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  888. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  889. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  890. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  891. nitier in terraque retro requiescere posta,
  892. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  893. et simili ratione animalia suppa vagari
  894. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  895. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  896. sponte sua possint in caeli templa volare;
  897. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  898. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  899. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  900. sed vanus stolidis haec * * *
  901. amplexi quod habent perv * * *
  902. nam medium nihil esse potest * * *
  903. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  904. possit ibi quicquam consistere * * *
  905. quam quavis alia longe ratione * * *
  906. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  907. per medium, per non medium, concedere debet
  908. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  909. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  910. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  911. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  912. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  913. haud igitur possunt tali ratione teneri
  914. res in concilium medii cuppedine victae.
  915. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  916. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  917. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  918. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  919. at contra tenuis exponunt aeris auras
  920. et calidos simul a medio differrier ignis,
  921. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  922. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  923. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  924. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  925. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  926. ---
  927. ---
  928. ---
  929. ---
  930. ---
  931. ---
  932. ---
  933. ---
  934. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  935. diffugiant subito magnum per inane soluta
  936. et ne cetera consimili ratione sequantur
  937. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  938. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  939. inter permixtas rerum caelique ruinas
  940. corpora solventes abeat per inane profundum,
  941. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  942. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  943. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  944. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  945. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  946. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  947. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  948. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  949. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  79. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  80. Si cessare putas rerum primordia posse
  81. cessandoque novos rerum progignere motus,
  82. avius a vera longe ratione vagaris.
  83. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  84. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  85. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  86. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  87. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  88. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  89. et quo iactari magis omnia materiai
  90. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  91. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  92. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  93. inmensumque patere in cunctas undique partis
  94. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  95. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  96. reddita corporibus primis per inane profundum,
  97. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  98. partim intervallis magnis confulta resultant,
  99. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  100. et quae cumque magis condenso conciliatu
  101. exiguis intervallis convecta resultant,
  102. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  103. haec validas saxi radices et fera ferri
  104. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  105. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  106. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  107. in magnis intervallis; haec aera rarum
  108. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  109. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  110. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  111. consociare etiam motus potuere recepta.
  112. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  113. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  114. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  115. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  116. multa minuta modis multis per inane videbis
  117. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  118. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  119. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  120. conciliis et discidiis exercita crebris;
  121. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  122. quale sit in magno iactari semper inani.
  123. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  124. exemplare dare et vestigia notitiai.
  125. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  126. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  127. quod tales turbae motus quoque materiai
  128. significant clandestinos caecosque subesse.
  129. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  130. commutare viam retroque repulsa reverti
  131. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  132. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  133. prima moventur enim per se primordia rerum,
  134. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  135. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  136. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  137. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  138. sic a principiis ascendit motus et exit
  139. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  140. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  141. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  142. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  143. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  144. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  145. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  146. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  147. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  148. convestire sua perfundens omnia luce,
  149. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  150. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  151. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  152. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  153. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  154. sed complexa meant inter se conque globata;
  155. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  156. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  157. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  158. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  159. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  160. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  161. debent ni mirum praecellere mobilitate
  162. et multo citius ferri quam lumina solis
  163. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  164. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  165. * * *
  166. nec persectari primordia singula quaeque,
  167. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  168. At quidam contra haec, ignari materiai,
  169. naturam non posse deum sine numine reddunt
  170. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  171. tempora mutare annorum frugesque creare
  172. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  173. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  174. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  175. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  176. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  177. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  178. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  179. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  180. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  181. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  182. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  183. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  184. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  185. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  186. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  187. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  188. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  189. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  190. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  191. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  192. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  193. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  194. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  195. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  196. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  197. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  198. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  199. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  200. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  201. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  202. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  203. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  204. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  205. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  206. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  207. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  208. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  209. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  210. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  211. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  212. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  213. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  214. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  215. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  216. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  217. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  218. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  219. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  220. incertisque locis spatio depellere paulum,
  221. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  222. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  223. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  224. nec foret offensus natus nec plaga creata
  225. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  226. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  227. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  228. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  229. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  230. avius a vera longe ratione recedit.
  231. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  232. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  233. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  234. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  235. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  236. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  237. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  238. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  239. omnia qua propter debent per inane quietum
  240. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  241. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  242. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  243. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  244. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  245. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  246. obliquos videamur et id res vera refutet.
  247. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  248. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  249. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  250. sed nihil omnino recta regione viai
  251. declinare quis est qui possit cernere sese?
  252. Denique si semper motu conectitur omnis
  253. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  254. nec declinando faciunt primordia motus
  255. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  256. ex infinito ne causam causa sequatur,
  257. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  258. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  259. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  260. declinamus item motus nec tempore certo
  261. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  262. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  263. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  264. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  265. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  266. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  267. omnis enim totum per corpus materiai
  268. copia conciri debet, concita per artus
  269. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  270. ut videas initum motus a corde creari
  271. ex animique voluntate id procedere primum,
  272. inde dari porro per totum corpus et artus.
  273. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  274. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  275. nam tum materiem totius corporis omnem
  276. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  277. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  278. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  279. pellat et invitos cogat procedere saepe
  280. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  281. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  282. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  283. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  284. et proiecta refrenatur retroque residit.
  285. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  286. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  287. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  288. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  289. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  290. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  291. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  292. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  293. id facit exiguum clinamen principiorum
  294. nec regione loci certa nec tempore certo.
  295. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  296. copia nec porro maioribus intervallis;
  297. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  298. qua propter quo nunc in motu principiorum
  299. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  300. et post haec semper simili ratione ferentur,
  301. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  302. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  303. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  304. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  305. nam neque quo possit genus ullum materiai
  306. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  307. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  308. naturam rerum mutare et vertere motus.
  309. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  310. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  311. summa tamen summa videatur stare quiete,
  312. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  313. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  314. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  315. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  316. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  317. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  318. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  319. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  320. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  321. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  322. omnia quae nobis longe confusa videntur
  323. et velut in viridi candor consistere colli.
  324. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  325. camporum complent belli simulacra cientes,
  326. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  327. aere renidescit tellus supterque virum vi
  328. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  329. icti reiectant voces ad sidera mundi
  330. et circum volitant equites mediosque repente
  331. tramittunt valido quatientes impete campos;
  332. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  333. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  334. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  335. qualia sint et quam longe distantia formis,
  336. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  337. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  338. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  339. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  340. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  341. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  342. esse pari filo similique adfecta figura.
  343. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  344. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  345. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  346. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  347. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  348. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  349. invenies tamen inter se differre figuris.
  350. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  351. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  352. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  353. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  354. turicremas propter mactatus concidit aras
  355. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  356. at mater viridis saltus orbata peragrans
  357. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  358. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  359. conspicere amissum fetum, completque querellis
  360. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  361. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  362. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  363. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  364. oblectare animum subitamque avertere curam,
  365. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  366. derivare queunt animum curaque levare;
  367. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  368. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  369. cornigeras norunt matres agnique petulci
  370. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  371. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  372. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  373. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  374. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  375. concharumque genus parili ratione videmus
  376. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  377. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  378. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  379. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  380. unius ad certam formam primordia rerum,
  381. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  382. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  383. quare fulmineus multo penetralior ignis
  384. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  385. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  386. subtilem magis e parvis constare figuris
  387. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  388. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  389. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  390. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  391. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  392. et quamvis subito per colum vina videmus
  393. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  394. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  395. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  396. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  397. inter se possint primordia singula quaeque
  398. singula per cuiusque foramina permanare.
  399. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  400. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  401. at contra taetra absinthi natura ferique
  402. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  403. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  404. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  405. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  406. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  407. proptereaque solere vias rescindere nostris
  408. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  409. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  410. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  411. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  412. horrorem constare elementis levibus aeque
  413. ac musaea mele, per chordas organici quae
  414. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  415. neu simili penetrare putes primordia forma
  416. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  417. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  418. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  419. neve bonos rerum simili constare colores
  420. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  421. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  422. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  423. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  424. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  425. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  426. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  427. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  428. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  429. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  430. titillare magis sensus quam laedere possint,
  431. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  432. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  433. dissimili dentata modo conpungere sensus
  434. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  435. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  436. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  437. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  438. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  439. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  440. semina confundunt inter se concita sensum;
  441. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  442. tute tibi partem ferias atque experiare.
  443. qua propter longe formas distare necessest
  444. principiis, varios quae possint edere sensus.
  445. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  446. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  447. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  448. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  449. prima acie constant ictus contemnere sueta
  450. et validi silices ac duri robora ferri
  451. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  452. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  453. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  454. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  455. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  456. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  457. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  458. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  459. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  460. at non esse tamen perplexis indupedita,
  461. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  462. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  463. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  464. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  465. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  466. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  467. * * *
  468. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  469. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  470. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  471. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  472. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  473. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  474. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  475. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  476. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  477. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  478. linquit enim supera taetri primordia viri,
  479. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  480. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  481. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  482. finita variare figurarum ratione.
  483. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  484. esse infinito debebunt corporis auctu.
  485. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  486. corporis inter se multum variare figurae
  487. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  488. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  489. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  490. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  491. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  492. formai speciem totius corporis eius,
  493. quod super est, si forte voles variare figuras,
  494. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  495. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  496. si tu forte voles etiam variare figuras.
  497. ergo formarum novitatem corporis augmen
  498. subsequitur. quare non est ut credere possis
  499. esse infinitis distantia semina formis,
  500. ne quaedam cogas inmani maximitate
  501. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  502. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  503. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  504. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  505. saecla novo rerum superata colore iacerent
  506. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  507. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  508. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  509. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  510. cedere item retro possent in deteriores
  511. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  512. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  513. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  514. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  515. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  516. materiem quoque finitis differe figuris.
  517. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  518. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  519. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  520. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  521. ergo finita distant ratione creata,
  522. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  523. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  524. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  525. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  526. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  527. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  528. formarum finita, necesse est quae similes sint
  529. esse infinitas aut summam materiai
  530. finitam constare, id quod non esse probavi.
  531. * * *
  532. versibus ostendam corpuscula materiai
  533. ex infinito summam rerum usque tenere
  534. undique protelo plagarum continuato.
  535. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  536. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  537. at regione locoque alio terrisque remotis
  538. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  539. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  540. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  541. milibus e multis vallo munitur eburno,
  542. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  543. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  544. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  545. unica res quaedem nativo corpore sola,
  546. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  547. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  548. unde ea progigni possit concepta, creari
  549. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  550. quippe etenim sumant alii finita per omne
  551. corpora iactari unius genitalia rei,
  552. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  553. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  554. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  555. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  556. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  557. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  558. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  559. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  560. infidi maris insidias virisque dolumque
  561. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  562. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  563. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  564. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  565. disiectare aestus diversi materiai,
  566. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  567. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  568. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  569. et res progigni et genitas procrescere posse.
  570. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  571. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  572. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  573. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  574. nec porro rerum genitales auctificique
  575. motus perpetuo possunt servare creata.
  576. sic aequo geritur certamine principiorum
  577. ex infinito contractum tempore bellum.
  578. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  579. et superantur item. miscetur funere vagor,
  580. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  581. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  582. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  583. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  584. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  585. convenit et memori mandatum mente tenere,
  586. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  587. quod genere ex uno consistat principiorum,
  588. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  589. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  590. atque potestates, ita plurima principiorum
  591. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  592. Principio tellus habet in se corpora prima,
  593. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  594. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  595. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  596. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  597. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  598. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  599. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  600. montivago generi possit praebere ferarum.
  601. quare magna deum mater materque ferarum
  602. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  603. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  604. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  605. aeris in spatio magnam pendere docentes
  606. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  607. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  608. officiis debet molliri victa parentum.
  609. muralique caput summum cinxere corona,
  610. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  611. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  612. horrifice fertur divinae matris imago.
  613. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  614. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  615. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  616. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  617. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  618. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  619. significare volunt indignos esse putandos,
  620. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  621. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  622. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  623. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  624. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  625. ingratos animos atque impia pectora volgi
  626. conterrere metu quae possint numine divae.
  627. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  628. munificat tacita mortalis muta salute,
  629. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  630. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  631. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  632. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  633. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  634. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  635. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  636. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  637. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  638. cum pueri circum puerum pernice chorea
  639. armat et in numerum pernice chorea
  640. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  641. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  642. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  643. propterea magnam armati matrem comitantur,
  644. aut quia significant divam praedicere ut armis
  645. ac virtute velint patriam defendere terram
  646. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  647. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  648. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  649. omnis enim per se divom natura necessest
  650. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  651. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  652. nam privata dolore omni, privata periclis,
  653. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  654. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  655. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  656. et quia multarum potitur primordia rerum,
  657. multa modis multis effert in lumina solis.
  658. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  659. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  660. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  661. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  662. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  663. religione animum turpi contingere parcat.
  664. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  665. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  666. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  667. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  668. dissimili vivont specie retinentque parentum
  669. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  670. tanta est in quovis genere herbae materiai
  671. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  672. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  673. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  674. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  675. dissimili perfecta figura principiorum.
  676. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  677. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  678. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  679. scintillasque agere ac late differre favillam.
  680. cetera consimili mentis ratione peragrans
  681. invenies igitur multarum semina rerum
  682. corpore celare et varias cohibere figuras.
  683. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  684. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  685. haec igitur variis debent constare figuris;
  686. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  687. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  688. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  689. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  690. conveniunt et res permixto semine constant.
  691. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  692. multa elementa vides multis communia verbis,
  693. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  694. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  695. non quo multa parum communis littera currat
  696. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  697. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  698. sic aliis in rebus item communia multa
  699. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  700. dissimili tamen inter se consistere summa
  701. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  702. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  703. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  704. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  705. semiferas hominum species existere et altos
  706. inter dum ramos egigni corpore vivo
  707. multaque conecti terrestria membra marinis,
  708. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  709. pascere naturam per terras omniparentis.
  710. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  711. seminibus certis certa genetrice creata
  712. conservare genus crescentia posse videmus.
  713. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  714. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  715. corpora discedunt conexaque convenientis
  716. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  717. reicere in terras naturam, multaque caecis
  718. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  719. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  720. vitalis motus consentire atque imitari.
  721. sed ne forte putes animalia sola teneri
  722. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  723. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  724. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  725. dissimili constare figura principiorum;
  726. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  727. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  728. semina cum porro distent, differre necessust
  729. intervalla vias conexus pondera plagas
  730. concursus motus; quae non animalia solum
  731. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  732. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  733. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  734. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  735. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  736. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  737. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  738. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  739. corpora consimili sint eius tincta colore;
  740. nullus enim color est omnino materiai
  741. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  742. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  743. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  744. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  745. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  746. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  747. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  748. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  749. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  750. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  751. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  752. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  753. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  754. immutabile enim quiddam superare necessest,
  755. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  756. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  757. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  758. proinde colore cave contingas semina rerum,
  759. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  760. Praeterea si nulla coloris principiis est
  761. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  762. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  763. propterea magni quod refert, semina quaeque
  764. cum quibus et quali positura contineantur
  765. et quos inter se dent motus accipiantque,
  766. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  767. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  768. marmoreo fieri possint candore repente,
  769. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  770. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  771. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  772. materies ubi permixta est illius et ordo
  773. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  774. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  775. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  776. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  777. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  778. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  779. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  780. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  781. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  782. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  783. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  784. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  785. aut alio in quovis uno puroque nitore
  786. dissimiles longe inter se variosque colores.
  787. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  788. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  789. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  790. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  791. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  792. principiis rerum non numquam causa colores,
  793. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  794. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  795. quippe etenim multo proclivius exorientur
  796. candida de nullo quam nigro nata colore
  797. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  798. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  799. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  800. scire licet quam sint nullo velata colore;
  801. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  802. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  803. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  804. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  805. quae sita cervices circum collumque coronat;
  806. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  807. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  808. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  809. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  810. consimili mutat ratione obversa colores;
  811. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  812. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  813. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  814. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  815. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  816. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  817. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  818. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  819. sed variis formis variantes edere tactus.
  820. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  821. est natura coloris et omnia principiorum
  822. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  823. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  824. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  825. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  826. ex albis album pinnis iactare colorem
  827. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  828. aut alio quovis uno varioque colore.
  829. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  830. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  831. evanescere paulatim stinguique colorem;
  832. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  833. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  834. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  835. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  836. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  837. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  838. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  839. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  840. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  841. scire licet quaedam tam constare orba colore
  842. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  843. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  844. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  845. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  846. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  847. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  848. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  849. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  850. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  851. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  852. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  853. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  854. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  855. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  856. concoctosque suo contractans perdere viro,
  857. propter eandem rem debent primordia rerum
  858. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  859. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  860. nec simili ratione saporem denique quemquam
  861. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  862. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  863. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  864. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  865. inmortalia si volumus subiungere rebus
  866. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  867. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  868. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  869. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  870. principiis constare. neque id manufesta refutant
  871. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  872. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  873. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  874. quippe videre licet vivos existere vermes
  875. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  876. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  877. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  878. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  879. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  880. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  881. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  882. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  883. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  884. non alia longe ratione atque arida ligna
  885. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  886. iamne vides igitur magni primordia rerum
  887. referre in quali sint ordine quaeque locata
  888. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  889. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  890. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  891. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  892. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  893. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  894. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  895. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  896. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  897. sed magni referre ea primum quantula constent,
  898. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  899. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  900. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  901. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  902. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  903. antiquis ex ordinibus permota nova re
  904. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  905. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  906. constituunt, porro ex aliis sentire sueti